Abbildungen der Seite
PDF

Sic tauriformis volvitur Aufidus,
Qui regna Dauni praefluit Appuli,
Quum saevit, horrendamque cultis
Diluviem meditatur agris:
Vt barbarorum Claudius agmina
Ferrata vasto diruit impetu;
Primosque, et extremos metendo,
Stravit humum, sine clade victor:
Te copias, te consilium, et tuos
Praebente Divos. Nam, tibi quo die
Portus Alexandrea supplex ,
Et vacuam patefecit aulam,
Fortuna lustro prospera tertio
Belli secundos reddidit exitus;
Laudemque, et optatum peractis
Imperiis decus arrogavit.
Te Cantaber non ante domabilis,
Medusque, et Indus, te profugus Scythes
Miratur, o tutela praesens
Italiae, dominaeque Romae:
Te, fontium qui celat origines,
Nilusque, et Ister, te rapidus Tigris,
Te belluosus qui remotis
Obstrepit Oceanus Britannis:
Te non paventis funera Galliae,
Duraeque tellus audit Iberiae:
Te caede gaudentes Sicambri

Compositis venerantur armis.

[ocr errors]
[ocr errors]

Phoehu, volentem proelia me loqui, Victas et urbes, increpuit lyra, Ne parva Tyrrhenum per aequor Vela darem. Tua, Caesar, aetas Fruges et agris rettulit uberes; Et signa nostro restitujt Iovi, Derepta Parthorum superbis Postibus; et vacuum duellis Ianùm Quirini clausit ; et ordinem Rectum evaganti frena licentiae Iniecit, emovitque culpas, Et veteres revocavit artes; Per quas Latinum nomen, et Italae Crevere vires, famaque, et imperi Porrecta maiestas ad ortum Solis ab Hesperio cubili. Custode rerum Caesare, non furor Civilis, aut vis exiget otium ; Non ira, quae procudit enses, Et miseras inimicat urbes. Non, qui profundum Danubium bibunt, Edicta rumpent Inlia, non Getae, Non Seres, infidive Persae, Non Tanain prope flumen orti.

164 Q. HoR. FLACCI CARM. LI B. Iv. 15.

Nosque et profestis lucibus, et sacris,
Inter iocosi munera Liberi,
Cum prole, matronisque nostris ,
Rite Deos prius apprecati ,
Virtute functos, more patrum , duces,
Lydis remixto carmine tibiis, .
Troiamque, et Anchisen, et almae

Progeniem Veneris canemus .

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« ZurückWeiter »