ODE XII. AD VIRGILIVM. Iam veris comites, quae mare temperant, Impellunt animae lintea Thraciae: Iam nec prata rigent, nec fluvii strepunt Nidum ponit, Ityn flebiliter gemens, Dicunt in tenero gramine pinguium Custodes ovium carmina fistula; Delectantque Deum, cui pecus, et nigri Adduxere sitim tempora, Virgili: Nardi parvus onyx eliciet cadum, Ad quae si properas gaudia, cum tua Plena dives ut in domo. Verum pone moras, en studium lucri; Nigrorumque memor, dum licet, ignium, Misce stultitiam consiliis brevem: Dulce est desipere in loco. ODE XIII. IN LYCEN. Audivere, Lyce, Dî mea vota, Dî ᎠᎥ Audivere, Lyce: fis anus, et tamen Ludisque, et bibis impudens, Et cantu tremulo pota Cupidinem Doctae psallere Chiae Pulchris excubat in genis: Importunus enim transvolat aridas Quercus, et refugit te; quia luridi Dentes, te quia rugae Turpant, et capitis nives. Nec Coae referunt iam tibi purpurae, Notis condita fastis Inclusit volucris dies. Quo fugit Venus? heu! quove color? decens Quo motus? quid habes illius, illius, Quae spirabat amores, Quae me surpuerat mihi, Felix post Cinaram, notaque et artium Annos fata dederunt, Servatura diu parem Cornicis vetulae temporibus Lycen: Possent ut iuvenes visere fervidi, Multo non sine risu, Dilapsam in cineres facem. ODE XIV. A D AVGVST V M. Quae uae cura Patrum, quaeve Quiritium, Plenis honorum muneribus tuas, Auguste, virtutes in aevum Per titulos, memoresque fastos Aeternet? O, qua sol habitabiles Quid Marte posses: milite nam tuo Alpibus impositas tremendis Deiecit acer plus vice simplici: Auspiciis pepulit secundis; Spectandus, in certamine Martio, Indomitas prope qualis undas Exercet Auster, Pleiadum choro Mittere equum medios per ignes. |