Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ODE XII.

AD VIRGILIVM.

Iam veris comites, quae mare temperant, Impellunt animae lintea Thraciae:

Iam nec prata rigent, nec fluvii strepunt
Hiberna nive turgidi.

Nidum ponit, Ityn flebiliter gemens,
Infelix avis, et Cecropiae domus
Aeternum opprobrium, quod male barbaras
Regum est ulta libidines.

Dicunt in tenero gramine pinguium

Custodes ovium carmina fistula;

Delectantque Deum, cui pecus, et nigri
Colles Arcadiae placent.

Adduxere sitim tempora, Virgili:
Sed pressum Calibus ducere Liberum
Si gestis, iuvenum nobilium cliens,
Nardo vina merebere.

Nardi parvus onyx eliciet cadum,
Qui nunc Sulpiciis accubat horreis,
Spes donare novas largus, amaraque
Curarum eluere efficax.

Ad quae si properas gaudia, cum tua
Velox merce veni: non ego te meis
Immunem meditor tingere poculis,

Plena dives ut in domo.

Verum pone moras, en studium lucri;

Nigrorumque memor, dum licet, ignium, Misce stultitiam consiliis brevem:

Dulce est desipere in loco.

ODE XIII.

IN LYCEN.

Audivere, Lyce, Dî mea vota, Dî

ᎠᎥ

Audivere, Lyce: fis anus, et tamen
Vis formosa videri;

Ludisque, et bibis impudens,

Et cantu tremulo pota Cupidinem
Lentum sollicitas. Ille virentis, et

Doctae psallere Chiae

Pulchris excubat in genis:

Importunus enim transvolat aridas

Quercus, et refugit te; quia luridi

Dentes, te quia rugae

Turpant, et capitis nives.

Nec Coae referunt iam tibi purpurae,
Nec clari lapides tempora, quae semel

Notis condita fastis

Inclusit volucris dies.

Quo fugit Venus? heu! quove color? decens Quo motus? quid habes illius, illius,

Quae spirabat amores,

Quae me surpuerat mihi,

Felix post Cinaram, notaque et artium
Gratarum facies? Sed Cinarae breves

Annos fata dederunt,

Servatura diu parem

Cornicis vetulae temporibus Lycen:

Possent ut iuvenes visere fervidi,

Multo non sine risu,

Dilapsam in cineres facem.

ODE

XIV.

A D

AVGVST V M.

Quae

uae cura Patrum, quaeve Quiritium, Plenis honorum muneribus tuas,

Auguste, virtutes in aevum

Per titulos, memoresque fastos

Aeternet? O, qua sol habitabiles
Illustrat oras, maxime principum,
Quem legis expertes Latinae,
Vindelici didicere nuper,

Quid Marte posses: milite nam tuo
Drusus Genaunos, implacidum genus,
Breunosque veloces, et arces

Alpibus impositas tremendis

Deiecit acer plus vice simplici:
Maior Neronum mox grave praelium
Commisit, immanesque Rhaetos

Auspiciis pepulit secundis;

Spectandus, in certamine Martio,
Devota morti pectora liberae
Quantis fatigaret ruinis:

Indomitas prope qualis undas

Exercet Auster, Pleiadum choro
Scindente nubes, impiger hostium
Vexare turmas, et frementem

Mittere equum medios per ignes.

« ZurückWeiter »