Abbildungen der Seite
PDF

[ocr errors]

N. forte credas interitura, quae,
Longe sonantem natus ad Aufidum,
Non ante vulgatas per artes
Verba loquor socianda chordis.
Non , si priores Maeonius tenet
Sedes Homerus, Pindaricae latent,
Ceaeque, et Alcaei minaces,
Slesichorique graves Camenae;
Nec, si quid olim lusit Anacreon,
I)elevit aetas: spirat adhuc amor,
Vivuntque com missi calores
Aeoliae fidibus puellae.
Non sola comtos arsit adulteri
Crines, et aurum vestibus illitum
Mirata , regalesque cultus,
Et comites, Helene Lacaena :
Primusve Teucer tela Cydonio
Direxit arcu: non semel Ilios
Vexata: non pugnavit ingens
Idomeneus, Sthenelusve solus
Dicenda Musis proelia: non ferox
Hector, vel acer Deiphobus graves
Excepit ictus pro pudicis

Coniugibus, puerisque primus.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Vixere fortes ante Agamemnona
Multi; sed omnes illacrymabiles
Vrgentur, ignotique longa
Nocte, carent quia vate sacro.
Paullum sepultae distat inertiae
Celata virtus. Non ego te meis
Chartis inornatum silebo,
Totve tuos patiar labores
Impune, Lolli, carpere lividas
Obliviones. Est animus tibi i
Rerumque prudens, et secundis
Temporibus, dubiisque rectus;
Vindex avarae fraudis, et abstinens
JDucentis ad se cuncta pecuniae ;
Consulque non unius anni,
Sed quoties bonus, atque fidus
Iudex honestum praetulit utili,
Reiecit alto dona nocentium
Vultu, et per obstantes catervas
Explicuit sua victor arma.
Non possidentem multa vocavei is
Recte beatum: rectius occupat
Nomen beati, qui Deorum
Muneribus sapienter uti,
Duramque callet pauperiem pati,
Peiusque leto flagitium timet;
Non ille pro caris amicis,

Aut patria timidus perire.

[ocr errors]

O crudelis adhuc, et Veneris muneribus potens,
Insperata tuae quum veniet pluma superbiae,
Et, quae nunc humeris involitant , deciderint comae,
Nunc et qui color est puniceae flore prior rosae,
Mutatus Ligurinum in faciem verterit hispidam;
Dices, heu! (quoties te in speculo videris alterum)
Quae mens est hodie, cur eadem non puero fuit?

[merged small][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

E., mihi nonum superantis annum
Plenus Albani cadus: est in horto,
Phylli, nectendis apium coronis,
Est ederae vis
Multa, qua crines religata fulges.
Ridet argento domus: ara, castis
Vincta verbenis, avet immolato
Spargier agno.
Cuncta festinat manus: huc, et illuc
Cursitant mixtae pueris puellae :
Sordidum flammae trepidant rotantes
Vertice fumum.
Vt tamen noris, quibus advoceris
Gaudiis; Idus tibi sunt agendae,
Qui dies mensem Veneris marinae
Findit Aprilem;
Iure sollemnis mihi, sanctiorque
Pene natali proprio, quod ex hac
Luce Maecenas meus affluentes
Ordinat annos.
Telephum, quem tu petis, occupavit,
Non tuae sortis iuvenem , puella
Dives, et lasciva; tenetque grata

eo Compede vinctum.

Terret ambustus Phaëthon avaras Spes; et exemplum grave praebet ales Pegasus, terrenum equitem gravatus Bellerophontem, Semper ut te digna sequare; et, ultra Quam licet sperare nefas putando, Disparem vites. Age iam, meorum Finis amorum, (Non enim posthac alia calebo Femina) condisce modos, amanda Voce quos reddas: minuentur atrae

Carmine curae.

« ZurückWeiter »