Abbildungen der Seite
PDF

Doctor Argivae fidicen Thaliae,
Phoebe, qui Xantho lavis amne crines,
Dauniae defende decus Camenae,
Levis Agyieu.
Spiritum Phoebus mihi, Phoebus artem
Carminis, nomenque dedit poetae.
Virginum primae, puerique claris
Patribus orti,
I)eliae tutela Deae, fugaces
Lyncas, et cervos cohibentis arcu,
Lesbium servate pedem, meique
Pollicis ictum :
Rite Latonae Puerum canentes,
Rite crescentem face Noctilucam,
Prosperam frugum, celeremque pronos
Volvere menses.
Nupta iam dices, ego Dis amicum,
Seculo festas referente luces,
Reddidi carmen, docilis modorum
Watis Horati.

O DE V II.
AD L. MANLIVM TORQVATVM.

DIugere nives; redeunt iam gramina campis,
Arboribusque comae :
Mutat terra vices, et decrescentia ripas
Flumina praetereunt:
Gratia cum Nymphis, geminisque sororibus audet
Ducere nuda choros.
Immortalia ne speres, monet annus, et almum
Quae rapit hora diem.
Frigora mitescunt Zephyris; ver proterit aestas,
Interitura, simul
Pomifer autumnus fruges effuderit; et mox
Bruma recurrit iners.
IDamna tamen celeres reparant caelestia lunae:
Nos, ubi decidimus
Quo pius Aeneas, quo Tullus dives, et Ancus,
Pulvis, et umbra sumus.
Quis scit, an adiiciant hodiernae crastina summae
Tempora Di superi?
Cuncta manus avidas fugient heredis, amico
Quae dederis animo.
Quum semel occideris, et de te splendida Minos

Fecerit arbitria;

Non , Torquate genus, non te facundia, non te

Restituet pietas:

Infernis neque enim tenebris Diana pudicum Liberat Hippolytum ;

Nec ' Lethaea valet Theseus abrumpere caro Vincula Pirithoo.

O D E VIII. A D C. MARCIVM CENSORINVM.

Donarem pateras, grataque commodus,
Censorine, meis aera sodalibus:
Donarem tripodas, praemia fortium
Graiorum , neque tu pessima munerum
Ferres, divite me scilicet artium,
Quas aut Parrhasius protulit, aut Scopas;
Ilic saxo, liquidis ille coloribus
Sollers nunc homiuem ponere, nunc Deum.
Sed non haec mihi vis; nec tibi talium
Res est, aut animus deliciarum egens.
Gaudes carminibus: carmina possumus
Donare, et pretium dicere muneris.
|Non incisa notis marmora publicis,
Per quae spiritus, et vita redit bonis
IPost mortem ducibus: non celeres fugae,
Reiectaeque retrorsum Hannibalis minae;
Non incendia Carthaginis impiae,
Eius, qui domita nomen ab Africa
Lucratus rediit, clarius indicant
Laudes, quam Calabrae Pierides: neque,
Si chartae sileant, quod bene feceris,
Mercedem tuleris. Quid foret Iliae,
Mavortisque puer, si taciturnitas

Obstaret meritis invida Romuli?

Ereptum Stygiis fluctibus Aeacum Virtus, et favor, et lingua potentium Vatum divitibus consecrat insulis. Dignum laude virum Musa vetat mori; Caelo Musa beat. Sic Iovis interest Optatis epulis impiger Hercules: Clarum Tyndaridae sidus ab infimis Quassas eripiunt aequoribus rates: Ornatus viridi tempora pampino

Liber VOta Bonos ducit ad exitus.

« ZurückWeiter »