Abbildungen der Seite
PDF

O D E XXIV.

Intactis opulentior
Thesauris Arabum, et divitis Indiae,
Caementis licet occupes
Tyrrhenum omne tuis, et mare Apulicum ;
Si figit adamantinos
Summis verticibus dira Necessitas
Clavos ; non animum metu ,
Non mortis laqueis expedies caput.
Campestres melius Scythae,
Quorum plaustra vagas rite trahunt domos,
Vivunt; et rigidi Getae,
Immetata quibus iugera liberas
Fruges, et Cererem ferunt,
Nec cultura placet longior annua;
Defunctumque laboribus
Aequali recreat sorte vicarius.
Illic matre carentibus
Privignis mulier temperat innocens;
Nec dotata regit virum
Coniux, nec nitido fidit adultero:
Dos est magna parentium
Virtus, et metuens alterius viri
Certo foedere castitas;

Et peccare nefas, aut pretium mori.

O quisquis volet impias
Caedes, et rabiem tollere civicam;
Si quaeret, Pater urbium
Subscribit statuis, indomitam audeat
Refraenare licentiam,
Clarus post-genitis; quatenus, heu nefas!
Virtutem incolumem odimus,
Sublatam ex oculis quaerimus invidi.
Quid tristes querimoniae,
Si non supplicio culpa reciditur?
Quid leges sine moribus
Vanae proficiunt, si neque fervidis
Pars inclusa caloribus
Mundi , nec Boreae finitimum latus,
Durataeque solo nives
Mercatorem abigunt ? horrida callidi
Vincunt aequora navitae?
Magnum pauperies opprobrium iubet
Quidvis et facere, et pati,
Virtutisque viam deserit arduae?
Vel nos in Capitolium,
Quo clamor vocat, et turba faventium;
Vel nos in mare proximum
Gemmas, et lapides, aurum et inutile,
Summi materiem mali ,
Mittamus. Scelerum si bene poenitet,
Eradenda cupidinis
Pravi sunt elementa; et tenerae nimis

Mentes asperioribus
Formandae studiis. Nescit equo rudis
Haerere ingenuus puer,
Venarique timet; ludere doctior,
Seu Graeco iubeas trocho,
Seu malis vetita legibus alea:
Quum periura patris fides
Consortem socium fallat, et hospitem;
Indignoque pecuniam
Heredi properet. Scilicet improbae
Crescunt divitiae : tamen

Curtae nescio quid semper abest rei.

[ocr errors]
[ocr errors]

Quo me, Bacche, rapis tui
Plenum? quae nemora, aut quos agor in specus
Velox mente nova? quibus
Antris egregii Caesaris audiar
Aeternum meditans decus
Stellis inserere, et consilio Iovis?
Dicam insigne, recens, adhuc
Indictum ore alio. Non secus in iugis
Exsomnis stupet Evias,
Hebrum prospiciens, et nive candidam
Thracen, ac pede barbaro
Lustratam Rhodopen; ut mihi devio
Ripas, et vacuum nemus
Mirari libet. O Naiadum potens,
Baccharumque valentium
Proceras manibus vertere fraxinos;
Nil parvum, aut humili modo,
Nil mortale loquar. Dulce periculum,
O Lenaee, sequi Deum
Cingentem viridi tempora pampino.

[ocr errors]

V;,; puellis nuper idoneus,
Et militavi non sine gloria:
Nunc arma, defunctumque bello
Barbiton hic paries habebit,
Laevum marinae qui Veneris latus
Custodit. Hîc, hîc ponite lucida
Funalia , et vectes, et arcus
Oppositis foribus minaces.
O, quae beatam, Diva, tenes Cyprum, et
Memphin carentem Sithonia nive,
Regina, sublimi flagello
Tange Chloën semel arrogantem.

« ZurückWeiter »