Abbildungen der Seite
PDF
[ocr errors]

Inclusam Danaën turris ahenea,
Robustaeque fores, et vigilum canum
Tristes excubiae muniera nt satis
Nocturnis ab adulteris;
ginis abditae

Eo
Custodem pavidum, Iuppiter, et Venus

Si non Acrisium, vir

Risissent: fore enim tutum iter , et patens,
Converso in pretium Deo.
Aurum per medios ire satellites,
Et perrumpere amat saxa, potentius
Ictu fulmineo. Concidit auguris
Argivi domus, ob lucrum
Demersa exitio: diffidit urbium
Portas vir Macedo, et subruit aemulos
Reges muneribus: munera navium
Saevos illaqueant duces.
Crescentem sequitur cura pecuniam,
Maiorumque fames. Iure perhorrui
Late conspicuum tollere verticem,
Maecenas, equitum decus.
Quanto quisque sibi plura negaverit,
A Dis plura feret. Nil cupientium
Nudus castra peto ; et transfuga divitum

Partes linquere gestio:

[ocr errors]

Contemtae dominus splendidior rei,
Quam si, quidquid arat non piger Appulus,
Occulta re meis dicerer horreis,
Magnas inter opes inops.
Purae rivus aquae, silvaque iugerum
Raucorum, et segetis certa fides meae,
Fulgentem imperio fertilis Africae
Fallit sorte beatior.
Quamquam nec Calabrae mella ferunt apes,
Nec Laestrygonia Bacchus in amphora
Languescit mihi, nec pinguia Gallicis
Crescunt vellera pascuis:
Importuna tamen pauperies abest ;
Nec, si plura velim, tu dare deneges.
Contracto melius parva cupidine
Vectigalia porrigam,
Quam si Mygdoniis regnum Alyattei
Campis continuem. Multa petentibus
Desunt multa: bene est, cui Deus obtulit

Parca, quod satis est, manu.

[ocr errors]

Aeli, vetusto nobilis ab Lamo,
Qui Formiarum moenia dicitur
Princeps, et innantem Maricae
Litoribus tenuisse Lirim,
Late tyrannus; cras foliis nemus
Multis, et alga litus inutili
Demissa tempestas ab Euro
Sternet; aquae nisi fallit augur
Annosa cornix. Dum potes, aridum
Compone lignum: cras Genium mero
Curabis, et porco bimestri,

Cum famulis operum solutis.

ODE XVIII.
A D F A V N J/ M.

Faune Nympharum fugientum amator,
Per meos fines, et aprica rura
Lenis incedas, abeasque parvis
Aequus alumnis;
Si tener pleno cadit hoedus anno,
Larga nec desunt Veneris sodali
Vina craterae, vetus ara multo
Fumat odore.
Ludit herboso pecus omne campo,
Quum tibi Nonae redeunt Decembres:
Festus in pratis vacat otioso
Cum bove pagus:
Inter audaces lupus errat agnos:
Spargit agrestes tibi silva frondes:
Gaudet invisam pepulisse fossor

Ter pede terram.

[ocr errors]

Quantum distet ab Inacho
Codrus, pro patria non timidus mori,
Narras, et genus Aeaci,
Et pugnata sacro bella sub Ilio:
Quo Chium pretio cadum
Mercemur, quis aquam temperet ignibus,
Quo praebente domum, et quota
Pelignis caream frigoribus, taces.
I)a Lunae propere novae,
Da noctis mediae, da, puer, auguris
Murenae: tribus, aut novem
Miscentur cyathis pocula commodis.
Qui Musas amat impares,
Ternos ter cyathos attonitus petet
Vates: tres prohibet supra
Rixarum metuens tangere Gratia,
Nudis iuncta sororibus.
Insanire iuvat : cur Berecyntiae
Cessant flamina tibiae?
Cur pendet tacita fistula cum lyra?
Parcentes ego dexteras
Odi: sparge rosas: audiat invidus
Dementem strepitum Lycus,

Et vicina seni non habilis Lyco.

« ZurückWeiter »