Abbildungen der Seite
PDF
[ocr errors]

Delicta maiorum immeritus lues, Romane, donec templa refeceris, Aedesque labentes Deorum , et Foeda nigro simulacra fumo. Dis te minorem quod geris, imperas: Hinc omne principium, huc refer exitum. Di multa neglecti dederunt Hesperiae mala luctuosae. Iam bis Monaeses, et Pacori manus Non auspicatos contudit impetus Nostros, et adiecisse praedam Torquibus exiguis renidet. Pene occupatam seditionibus Delevit Vrbem Dacus, et Aethiops: Hic classe formidatus, ille Missilibus melior sagittis. ' Fecunda culpae secula nuptias Primum inquinavere, et genus, et domos: Hoc fonte derivata clades In patriam, populumque fluxit. Motus doceri gaudet Ionicos Matura virgo, et fingitur artibus Iam nunc, et incestos amores

De tenero meditatur ungui.

Mox iuniores quaerit adulteros
Inter mariti vina; neque eligit ,
Cui donet impermissa raptim
Gaudia , luminibus remotis:
Sed iussa coram, non sine conscio
Surgit marito; seu vocat institor,
Seu navis Hispanae magister,
Dedecorum pretiosus emtor.
Non his iuventus orta parentibus
Infecit aequor sanguine Punico,
Pyrrhumque, et ingentem cecidit
Antiochum , Hannibalemque dirum:
Sed rusticorum mascula militum
Proles, Sabellis docta ligonibus
Versare glebas, et severae
Matris ad arbitrium recisos
Portare fustes; Sol ubi montium
Mutaret umbras, et iuga demeret
Bobus fatigatis, amicum
Tempus agens abeunte curru.
Damnosa quid non imminuit dies?
Aetas parentum, peior avis, tulit
Nos nequiores, mox daturos

Progeniem vitiosiorem.

[ocr errors]

Quia fles, Asterie, quem tibi candidi
Primo restituent vere Favonii,
Thyna merce beatum,
Constantis iuvenem fide,
Gygen? Ille Notis actus ad Oricum,
Post insana Caprae sidera, frigidas
Noctes non sine multis
Insomnis lacrymis agit.
Atqui sollicitae nuntius hospitae,
Suspirare Chloën, et miseram tuis
Dicens ignibus uri,
Tentat mille vafer modis.
Vt Proetum mulier perfida credulum
Falsis impulerit criminibus, nimis
Casto Bellerophonti
Maturare necem , refert.
Narrat pene datum Pelea Tartaro,
Magnessam Hippolyten dum fugit abstinens;
Et peccare docentes
Fallax historias monet:
Frustra: nam scopulis surdior Icari
Voces audit adhuc integer. At, tibi
Ne vicinus Enipeus
Plus iusto placeat, cave:

Qnamvis non alius flectere equum sciens
Aeque conspicitur gramine Martio;
Nec quisquam citus aeque
Tusco denatat alveo.
Prima nocte domum claude: neque in vias
Sub cantu querulae despice tibiae:
Et te saepe vocanti

Duram, difficilis mane.

[ocr errors]

Martii, caelebs quid agam Kalendis, Quid velint flores, et acerra turis Plena, miraris, positusque carbo in Cespite vivo, Docte sermones utriusque linguae. Voveram dulces epulas, et album Libero caprum, prope funeratus Arboris ictu. Hic dies, anno redeunte, festus Corticem adstrictum pice dimovebit A mphorae, fumum bibere institutae Consule Tullo. Sume, Maecenas, cyathos amici Sospitis centum; et vigiles lucernas Perfer in lucem: procul omnis esto Clamor, et ira. Mitte civiles super Vrbe curas: Occidit Daci Cotisonis agmen: Medus infestus sibi luctuosis Dissidet armis: Servit Hispanae vetus hostis orae Cantaber, sera domitus catena: Iam Scythae laxo meditantur arcu

Cedere campis.

« ZurückWeiter »