Historiae romanae libri duo: Brevibus notis adiectis et indice rerum

Cover
O. Holtze, 1868 - 158 Seiten
 

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Inhalt


Beliebte Passagen

Seite 107 - Marobodnus, genere nobilis, corpore praevalens, animo ferox, natione magis quam ratione barbarus, non tumultuarium neque fortuitum neque mobilem et ex voluntate parentium constantem inter suos occupavit principatum, sed certum imperium vimque regiam complexus animo statuit avocata procul a Romanis gente sua eo progredi, ubi cum propter potentiora arma refugisset, sua faceret potentissima.
Seite 99 - Cuius ingenium utrum bellicis magis operibus an civilibus suffecerit artibus, in incerto est : morum certe dulcedo ac suavitas et 3 adversus amicos aequa ac par sui aestimatio inimitabilis fuisse dicitur ; nam pulchritudo corporis proxima fraternae fuit.
Seite 33 - Ponticus rex, vir neque silendus neque dicendus sine cura, bello acerrimus, virtute eximius, aliquando fortuna, semper animo maximus, consiliis dux, miles manu, odio in Romanos Hannibal...
Seite 18 - ... ut primo ad consequendos quos priores ducimus, accendimur, ita ubi aut praeteriri aut aequari eos posse desperavimus, studium cum spe senescit et quod adsequi non potest, sequ.i desinit et velut occupatam relinquens materiam quaerit novam, praeteritoque eo in quo eminere non possumus, aliquid in quo nitamur, conquirimus sequiturque, ut frequens ac mobilis transitus maximum perfecti operis impedimentum sit.
Seite 109 - Hercules nulla umquam natio tarn mature consilio 6 belli bellum iunxit ac decreta patravit. oppressi cives Romani, trucidati negotiatores, magnus vexillariorum numerus ad internecionem ea in regione, quae plurimum ab imperatore aberat, caesus, occupata armis Macedonia, omnia et in omnibus locis igni ferroque vastata.
Seite 75 - Vivit vivetque per omnem saeculorum memoriam, dumque hoc vel forte vel providentia vel utcumque constitutum rerum naturae corpus, quod ille paene solus Romanorum animo vidit, ingenio complexus est, eloquentia inluminavit, manebit...
Seite 104 - Turn refulsit certa spes liberorum parentibus, viris matrimoniorum, dominis patrimonii, omnibus hominibus salutis, quietis, pacis, tranquillitatis, adeo ut nee plus sperari potuerit nee spei responded felicius.
Seite 81 - Menecraten paternos libertos, praefectos classium, latrociniis ac praedationibus infestato mari ad se exercitumque tuendum rapto utebatur, cum eum non depuderet vindicatum armis ac ductu patris sui mare infestare piraticis sceleribus.
Seite 37 - Mario communie fuerat, celeberrimus, cum ad mortem conquireretur, conclusit se loco, nuper calce arenaque perpolito, illatoque igni, qui -vim odoris excitaret, simul exitiali hausto spiritu, simul incluso suo, mortem magis voto, quam arbitrio inimicorum, obiit.°...
Seite 56 - Idem mox ad sacerdotium ineundum (quippe i absens pontifex factus erat in Cottae consularis locum, cum paene puer a Mario Cinnaque flamen dialis creatus victoria Sullae, qui omnia ab iis acta fecerat irrita...

Bibliografische Informationen