2 Inter omnes viros doctos et rerum scholasticarum peritos cum constet assiduae in grammatica exercitationi praesertim in superioribus classibus scholarum magis quam vulgo fiat accedere debere aliam exercitationem, quae in optimis scriptoribus accurate et diligenter et frequenter legendis versetur, non inutile putavi novos fontes aperire discipulis nostris, ut illorum etiam poetarum latinorum, quorum opera tota iis non suppeterent, praestantissimis carminibus delectarentur. Ne tamen rerum ignotarum multitudine deterrerentur quominus et ipsi legendo se exercerent atque gauderent, notis haec carmina illustravi paucis, quae pars opusculi non i fuit facillima. Nam cum longis ambagibus et minus necessariis notis parcere vellem, tamen cavendum erat ne propter nimium brevitatis studium res quae discipulorum causa explanandae viderentur praeterirem vel obscuras relinquerem. Inter hanc Scyllam et Charybdim me semper salvum iter fecisse affirmare non ausim; sed alii iudicent. In carminibus carminumve partibus selegendis secutus sum rationem hanc: primum enim ea quae forma et argumento praestare mihi videbantur notavi; deinde cum horum numerus maior esset quam qui in libro quem mihi scribendum proposuissem describi possent, omissis puerili aetati minus accommodatis ea elegi, quae ad poetam eiusve aetatem cognoscendam idonea putarem. Ceterum singulos poetas temporum ordine servato disposui; ad discipulorum aetatem captumque singula carmina gradatim ordinare supervacaneum videbatur et doctoribus committendum. In textu constituendo secutus sum editiones has: Lucret. Lachmannianam; Catull. et Tib. Baehrens.; Propert. L. Muell. (Baehr. editio nondum prodierat cum plagas, quae carmina ex Prop. selecta continent, typis mandavi); Ovid. Merkel.; Manil. Iacob.; Pers. Hermann.; Lucani Weber.; Martialis Schneidew.; Iuvenalis Iahn. Locis tamen permultis ab iis discessi cum aut aliorum doctorum lectiones receperim, aut ipse verum invenisse mihi visus sim. Cum autem omnes illos locos recensere et de iis disputare paucis verbis non possim neque multis hic liceat, eos 1 tantum commemorabo quos ipse emendare conatus sum; reliquos ad 282 quom pro quem; urget pro auget. 655 hinc pro hic. 876 undat pro unde. 969 minu' certe pro minus ergo. Lucr. IV, 1164 cum pro non. V, 485 partim pro partem. Catull. IV, 20 citaret pro vocaret. LXIV, 16 videre in luce scripsi. 23b salvete iterumque supplevi. 300 montibu? Cynthi pre montibus ydri. Tibull. I, 5, 55 ad hoc ultro pro ad occultos. 7, 13 tectus umbris pro tacitis – undis.. 10, 10 tardas pro varia s. 6, 33-36 transposui. 87 ferte et laudate pro laudate et ferte. Manili. I, 32 post vs. 29 posui. 520 celerat pro curvat. 90–92 eieci; item 109-114. De nonnullis horum locorum in Ephem. Fleckeiseni (Neue Jahrbücher 1879, pag. 769—786) disputavi: de reliquis quid censeam ibidem mox. disserere in animo est. 1 IV, GRONINGAE, calend. April. a. 1880. |