Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

85 seu tamen adversum mutarit ianua lectum,
sederit et nostro cauta noverca toro,
coniugium, pueri, ferte et laudate paternum:
capta dabit vestris moribus illa manus.
nec matrem laudate nimis: collata priori
vertet in offensas libera verba suas.

90

seu memor ille mea contentus manserit umbra
et tanti cineres duxerit esse meos,
discite venturam iam nunc lenire senectam,
caelibis ad curas nec vacet ulla via.

95 quod mihi detractumst, vestros accedat ad annos:
prole mea Paullum sic iuvet esse senem.
et bene habet: numquam mater lugubria sumpsi:
venit in exsequias tota caterva meas.

100

causa peroratast. flentes me surgite, testes,
dum pretium vitae grata rependit humus.
moribus et caelum patuit: sim digna merendo,
cuius honoratis ossa vehantur avis.

85. adversum lectum, huwelijksbed, want na den bruiloft stond het bed tegenover de deur. 102. honoratis avis voor: ad honoratos avos.

PUBLIUS OVIDIUS NASO.

GEB. 43 V. CHR., GEST. 16 N. CHR.

Amor. I, I.

WAAROM AMORES?

Arma gravi numero violentaque bella parabam
edere, materia conveniente modis:
par erat inferior versus. risisse Cupido
dicitur atque unum surripuisse pedem.
5,,quis tibi, saeve puer, dedit hoc in carmina iuris?
Pieridum vates, non tua turba sumus.

ΙΟ

quid, si praeripiat flavae Venus arma Minervae,
ventilet accensas flava Minerva faces?
quis probet in silvis Cererem regnare iugosis,
lege pharetratae virginis arva coli?

crinibus insignem quis acuta cuspide Phoebum
instruat, Aoniam Marte movente lyram?
sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia regna :
cur opus adfectas, ambitiose, novum?

15 an, quod ubique, tuum? tua sunt Heliconia Tempe,
vix etiam Phoebo iam lyra tuta sua est?...
cum bene surrexit versu nova pagina primo,
attenuat nervos proximus ille meos.

20

nec mihi materia est numeris levioribus apta,
aut puer, aut longas compta puella comas."

1. Arma: vgl. Verg. Aen. I, 1: Arma virumque cano, cett. gravi numero i. e. hexametro. 6. Pieridum, naar Pieria, een landschap in Macedonië, dus eigenlijk de Macedonische of Thracische Muzen, doch ook van de Muzen op den Helicon gezegd. 7. flavae, als landelijke godin, Metam. VIII, 275, inventrix oleae, Verg. Georg. I, 1, 18. 11. crinibus insignem: Tib. I, 4, 33: solis aeterna est Phoebo Bacchoque iuventus, et decet intonsus crinis utrumque deum, vgl. ook pag. 96, vs. 2. 12. A oniam, vgl. Prop. III, 1, 2. 18. proximus ille, de pentameter.

-

questus eram, pharetra cum protinus ille soluta
legit in exitium spicula facta meum,
lunavitque genu sinuosum fortiter arcum,

,,quod" que,,canas, vates, accipe" dixit,,opus!"
25 me miserum! certas habuit puer ille sagittas:
uror, et in vacuo pectore regnat Amor.
sex mihi surgat opus numeris, in quinque residat
ferrea cum vestris bella valete modis.
cingere litorea flaventia tempora myrto,
Musa, per undenos emodulanda pedes.

30

ΙΟ

Amor. I, 6.

AD IANITOREM.

Ianitor, indignum! dura religate catena,
difficilem mota cardine pande forem.
quod precor, exiguum est. aditu fac ianua parvo
obliquum capiat semiadaperta latus.

5 longus amor tales corpus tenuavit in usus,
aptaque subducto corpore membra dedit.
ille per excubias custodum leniter ire
monstrat, inoffensos dirigit ille pedes.
at quondam noctem simulacraque vana timebam.
mirabar, tenebris quisquis iturus erat.
risit, ut audirem, tenera cum matre Cupido
et leviter,,fies tu quoque fortis" ait.

nec mora, venit amor. non umbras nocte volantis,
non timeo strictas in mea fata manus.
15 te nimium lentum timeo. tibi blandior uni:
tu, me quo possis perdere, fulmen habes.
aspice,.. et, ut videas, inmitia claustra relaxa...
uda sit ut lacrimis ianua facta meis.

29. litorea

myrto, daar de myrtenstruik 't liefst in de nabijheid van water groeit. De myrt was aan Venus gewijd.

1. Ianitor, de portier, ook ostiarius genoemd, lag naar oud gebruik als een hond aan de ket.

20

certe ego, cum posita stares ad verbera veste,
ad dominam pro te verba tremente tuli.
ergo quae valuit pro te quoque gratia quondam,
heu facinus! pro me nunc valet illa parum?
redde vicem meritis. grato licet esse. Quid optes?
tempora noctis eunt. excute poste seram!
25 excute! sic umquam longa relevere catena,
nec tibi perpetuo serva bibatur aqua!
ferreus orantem nequiquam, ianitor, audis.
roboribus duris ianua fulta riget.
urbibus obsessis clausae munimina portae
prosunt. in media pace quid arma times?
quid facies hosti, qui sic excludis amantem?
tempora noctis eunt. excute poste seram!
non ego militibus venio comitatus et armis:
solus eram, si non saevus adesset Amor.
35 hunc ego, si cupiam, nusquam dimittere possum:
ante vel a membris dividar ipse meis.

30

40

ergo amor et modicum circa mea tempora vinum
mecum est et madidis lapsa corona comis.
arma quis haec timeat? quis non eat obvius illis?
tempora noctis eunt. excute poste seram!
lentus es, an somnus, qui se male praebet amanti,
verba dat in ventos aure repulsa tua?
at, memini, primo, cum te celare volebam,
pervigil in mediae sidera noctis eras.
45 forsitan et tecum tua nunc requiescit amica.
heu, melior quanto sors tua sorte mea!
dummodo sic, in me durae transite catenae!
tempora noctis eunt. excute poste seram!
fallimur, an verso sonuerunt cardine postes,
raucaque concussae signa dedere fores?
fallimur, impulsa est animoso ianua vento.
ei mihi, quam longe spem tulit aura meam!
si satis es raptae, Borea, memor Orithyiae,
huc ades, et surdas flamine tunde foris.
55 urbe silent tota, vitreoque madentia rore
tempora noctis eunt. excute poste seram,
aut ego iam ferroque ignique paratior ipse,
quem face sustineo, tecta superba petam.
nox et amor vinumque nihil moderabile suadent:

50

26. aqua: slaven mochten bij de Rom. slechts water, geen wijn drinken. 53. Orithyiae, vgl. Prop. IV, 6, 13.

60 illa pudore vacat, Liber Amorque metu.
omnia consumpsi. nec te precibusve minisve
movimus, o foribus durior ipse tuis!
non te formosae decuit servare puellae
limina. sollicito carcere dignus eras.
65 iamque pruinosos molitur Lucifer axes,
inque suum miseros excitat ales opus.
at tu, non laetis detracta corona capillis,
dura super tota limina nocte iace.
tu dominae, cum te proiectam mane videbit,
temporis absumpti tam male testis eris.
qualiscumque, vale, sentique abeuntis honorem,
lente, nec admisso turpis amante... vale!
vos quoque, crudeles rigido cum limine postes,
duraque conservae ligna, valete, fores.

70

Amor. I, 7.

BEROUW.

Adde manus in vincla meas,.. meruere catenas...
dum furor omnis abit, siquis amicus ades.
nam furor in dominam temeraria brachia movit.
flet mea vaesana laesa puella manu.

5 tunc ego vel caros potui violare parentes,
saeva vel in sanctos verbera ferre deos.
quid? non et clipei dominus septemplicis Aiax
stravit deprensos lata per arva greges?

et vindex in matre, patris malus ultor Orestes

[ocr errors]

2. abit voor abiit, vgl. Lucr. III, 1042. 4. Vgl. Tib. I, 10, 59 seqq. 7. clipei septemplicis, Il. VII, 220: Aïxs d'éyyúdev HIDs pépwv páxos ούτε πύργον, χάλκεον ἑπταβόειον, dezelfde uitdrukking Metam. XIII, 2, Aiax (Telaμvios) maakte met Odysseus aanspraak op de wapenrusting van Achilles. Ze werden echter aan den laatsten toegewezen, waarop Aiax, meenende verongelijkt te zijn, in razernij verviel en op de kudden der Grieken moordend losstormde, in den waan dat het zijne vijanden waren. Toen hij tot zich zelf gekomen was, stortte hij zich uit schaamte in zijn zwaard.

« ZurückWeiter »