Apuleii Metamorphoseon libri undecim, Band 3

Cover
Apud Ant. Aug. Renouard, 1796
 

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 153 - Elysios incolens ipse, tibi propitiam frequens adorabis. quodsi sedulis obsequiis et religiosis ministeriis et tenacibus castimoniis numen nostrum promerueris, scies ultra statuta fato tuo spatia uitam quoque tibi prorogare mihi tantum licere'.
Seite 183 - Quaeras forsitan satis anxie, studiose lector, quid deinde dictum, quid factum; dicerem, si dicere liceret, cognosceres, si liceret audire. sed parem noxam contraherent et aures et linguae illae temerariae curio10 sitatis. nec te tamen desiderio forsitan religioso suspensum angore diutino cruciabo.
Seite 82 - Ergo miserere tua causa pereuntis, nec te religio patris omnino deterreat, cui morituram prorsus servabis uxorem. Illius enim recognoscens imaginem in tua facie merito te diligo. Habes solitudinis plenam fiduciam, habes capax necessarii facinoris otium. Nam quod nemo novit, paene non fit».
Seite 23 - Graios summae prudentiae virum monstrare cupiens multarum civitatium obitu et variorum populorum cognitu summas adeptum virtutes cecinit. *Nam et ipse gratas gratias asino meo memini, quod me suo celatum tegmine variisque fortunis exercitatum, etsi minus prudentem, multiscium reddidit.
Seite 187 - At ego referendis laudibus tuis exilis ingenio et adhibendis sacrificiis tenuis patrimonio...
Seite 184 - Namque in ipso aedis sacrae meditullio, ante deae simulacrum constitutum tribunal ligneum jussus superstiti, byssina quidem, sed floride depicta veste conspicuus.
Seite 150 - Deum matrem. Hinc Autochthones Attici Cecropiam Minervam; illinc fluctuantes Cyprii Paphiam Venerem: Cretes sagittiferi Dictynnam Dianam; Siculi trilingues Stygiam Proserpinam; Eleusinii vetustam Deam Cererem: Junonem alii, alii Bellonam, alii Hecaten, Rhamnusiam alii. Et qui nascentis dei Solis inchoantibus radiis illustrantur, Aethiopes, Arriique, priscaque doctrina pollentes Aegyptii caerimoniis me prorsus propriis percolentes appellant vero nomine reginam Isidem.
Seite 147 - Cerialibus desuper porrectis. <(uestis tunica) multicolor bysso tenui pertexta, nunc 5 albo candore lucida, nunc croceo flore lútea, nunc roseo rubore flammida, et, quae longe longeque etiam meum confutabat optutum^ palla nigerrima splendescens atro nitore, quae circumcirca remeans et sub dexterum latus ad umerum laeuum recurrens, umbonis uicem deiecta ю parte laciniae multiplici contabulatione dependula ad ultimas oras nodulis fimbriarum decoriter confluctuabat.
Seite 174 - ... somni porrigeret, lucrum certum modis omnibus significan partium oblatione credebam. sie anxius et in proventum prosperiorem attonitus templi matutinas apertiones opperiebar. ac dum, velis candentibus reductis in diversum, deae venerabilem conspectum...
Seite 166 - Multis et variis exanclatis laboribus magnisque Fortunae tem6 pestatibus et maximis actus procellis ad portum Quietis et aram Misericordiae tandem, Luci, venisti. nee tibi natales ac ne dignitas quidem, vel ipsa, qua flores, usquam doctrina profuit, sed lubrico virentis aetatulae ad serviles delapsus voluptates curiositatis inprosperae sinistrum praemium reportasti.

Bibliografische Informationen