Geist der römischen Elegie oder auserlesene Gedichte aus Catull, Tibull, Properz und Ovid

Cover
 

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 74 - Bacche, veni, dulcisque tuis e cornibus uva pendeat, et spicis tempora cinge, Ceres! 5 luce sacra requiescat humus, requiescat arator, et grave suspenso vomere cesset opus, solvite vincla iugis: nunc ad praesepia debent plena coronato stare boves capite. omnia sint operata deo: non audeat ulla 10 lanificam pensis imposuisse manum.
Seite 51 - Messalla, per undas, o utinam memores ipse cohorsque mei ! me tenet ignotis aegrum Phaeacia terris, abstineas avidas Mors modo nigra manus. 5 abstineas, Mors atra? precor : non hic mihi mater quae legat in maestos ossa perusta sinus...
Seite 88 - At mihi per caedem et facinus sunt dona paranda. Ne iaceam clausam flebilis ante domum : Aut rapiam suspensa sacris insignia fanis : Sed Venus ante alios est violanda mihi.
Seite 241 - Qui modo de multis unus et alter erant. Uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat, Imbre per indignas usque cadente genas. Nata procul Libycis aberat diversa sub oris, 20 Nec poterat fati certior esse mei.
Seite 83 - Amor. 80 sancte, veni dapibus festis ; sed pone sagittas et procul ardentes hinc precor abde faces. vos celebrem cantate deum pecorique vocate voce ; palam pecori, clam sibi quisque vocet.
Seite 225 - Desine, Paulle, meum lacrimis urgere sepulcrum : panditur ad nullas ianua nigra preces. Cum semel infernas intrarunt funera leges, non exorato stant adamante viae. Te licet orantem fuscae deus audiat aulae : nempe tuas lacrimas litora surda bibent. Vota movent superos : ubi portitor aera recepit, obserat herbosos lurida porta rogos.
Seite 245 - Indulgens animo pes mihi tardus erat : Saepe, vale dicto, rursus sum multa locutus; Et quasi discedens oscula summa dedi : Saepe eadem mandata dedi ; meque ipse fefelli, Respiciens oculis pignora cara meis. 60 Denique, quid propero? Scythia est, quo mittimur, inquam : Roma relinquenda est : utraque justa mora est.
Seite 174 - Callimachi Manes et Coi sacra Philetae, In vestrum, quaeso, me sinite ire nemus.
Seite 53 - Saturnive sacram me tenuisse diem, o quotiens ingres'sus iter mihi tristia dixi 20 offensum in porta signa dedisse pedem! audeat invito ne quis discedere Amore, aut sciat egressum se prohibente deo. quid tua nunc Isis mihi, Delia, quid mihi prosunt...
Seite 55 - Te - memini - et puro secubuisse toro? Nunc, dea, nunc succurre mihi - nam posse mederi Picta docet templis multa tabella tuis -, Ut mea votivas persolvens Delia voces Ante sacras lino tecta fores sedeat Bisque die resoluta comas tibi dicere laudes Insignis turba debeat in Pharia. At mihi contingat patrios celebrare Penates Reddereque antiquo menstrua tura Lari.

Bibliografische Informationen