Epigrammes de M. Val. Martial, Band 3

Cover
C. L. F. Panckoucke, 1835
 

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Beliebte Passagen

Seite 246 - Martialis, haec sunt: res non parta labore, sed relicta; non ingratus ager, focus perennis; lis numquam, toga rara, mens quieta; vires ingenuae, salubre corpus; prudens simplicitas, pares amici; convictus facilis, sine arte mensa; nox non ebria, sed soluta curis; non tristis torus, et tamen pudicus; somnus, qui faciat breves tenebras: quod sis, esse velis nihilque malis; summum nec metuas diem nec optes.
Seite 481 - Vulcanus ardens urit officinas. nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto aut flore terrae quern ferunt solutae; nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis, seu poscat agna sive malit haedo.
Seite 76 - Cynthia te vatem fecit, lascive Properti; ingenium Galli pulchra Lycoris erat; fama est arguti Nemesis formosa Tibulli; Lesbia dictavit, docte Catulle, tibi: non me Paeligni nec spernet Mantua vatem, si qua Corinna mihi, si quis Alexis erit.
Seite 18 - ... vel mecum possis vel prior ipse legi: sed tibi tantus inest veteris respectus amici, carior ut mea sit quam tua fama tibi. Sic Maro...
Seite 20 - PHOSPHORE, redde diem ; quid gaudia nostra moraris ? Caesare venturo, Phosphore, redde diem. Roma rogat. placidi numquid te pigra Bootae plaustra vehunt, lento quod nimis axe venis ? Ledaeo poteras abducere Cyllaron astro : 5 ipse suo cedet nunc tibi Castor equo.
Seite 322 - Tartesiaca concrepat aera manu. o quotiens rigida pulsabis pallia vena, 5 sis gravior Curio Fabricioque licet! tu quoque nequitias nostri lususque libelli uda, puella, leges, sis Patavina licet, erubuit posuitque meum Lucretia librum, sed coram Bruto; Brute, recede: leget.
Seite 50 - Cinyphius tonsor violaverit, et tu Ipse tua pasci vite, Lyaee, velis. Terga premit pecoris geminis Amor aureus alis : Palladius tenero lotos ab ore sonat. Sic Methymnaeo gavisus Arione delphin Languida non tacitum per freta vexit onus.
Seite 368 - Leda, fornicem cludit mediumque mavult basiare quam summum; modo qui per omnes viscerum tubos ibat et voce certa consciaque dicebat puer an puella matris esset in ventre, (gaudete cunni; vestra namque res acta est) arrigere linguam non potest fututricem. nam dum tumenti mersus haeret in volva et vagientes intus audit infantes partem gulosam solvit indecens morbus.
Seite 126 - Nec tecum facies tua dormiat : innuis illo, Quod tibi prolatum est mane, supercilio. Et te nulla movet cani reverentia cunni, Quem potes inter avos jam numerare tuos.
Seite 392 - Carmina nulla probas molli quae limite currunt, sed quae per salebras altaque saxa cadunt, et tibi Maeonio quoque carmine maius habetur, 'Lucili columella hie situ' Metrophanes'; 5 attonitusque legis 'terrai frugiferai', Accius et quidquid Pacuviusque vomunt.

Bibliografische Informationen