Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

Da die sunne vorgienc. tusent. zwei hundert. ein unde vierczec.

Da die duringe viengen den herzogen von brunswic. tusent. zwei hundert dri unde sechzcec iar.

Da der Jantgreue. unde der herzoge zu prusen waren. tusent. zwei hundert. vunf. unde sechczec.

Da der kunic von beheim zu leste zu prusen was. tusent. zwei hundert acht. und LXVIII. iar *).

Da der marcgreue von mizzen zu prusen was. tusent. zwei hundert zwei. unde
sebenzcich **) iar.

Da die mewe gebuwet wart tusent. zweihundert. zwei unde achtzich iar ***).
Da Ragenitien. tusent. zwei hundert nun. und achczec jar.

Da daz ander hus zu schalwen gebuwet ward. tusent. zwei hundert. dri und
Nunzcich t) iar.

Abschrift aus einem alten Mscr. in der Bibliothet des Geh. Archids, betitelt. Gemma animae, der Schriftgattung nach aus dem Ende des 13. oder Anfang des 14. Jahrhunderts.

NB II.

Bericht, in welcher Weise sich der Litthauische Fürst Kynstutte Wilna's bemächtigt. (1345.) Mirabiles Rumores insurrexerunt nuperrime circa parcium Pruthenicarum terras. nuncciatum enim exstitit, Kynstutum invasisse potenter magno gencium exercitu congregato dominia patruorum suorum Regum litwanie sub hac forma. Processit namque cum exercitu gentilium, et veniens prope fines cristianitatis fecit ac si vellet invadere cristianos, sed verso mantello contra turbines alios, regressus versus litwaniam Castruin Wille dictum, fugatis suis patruis de eodem cum matre cepit, et a litwanis dictorum patruorum suorum vasallis congregatis in unum fidelitatis extorsit omagium et ex eis quibusdam hoc sibi sponte prestantibus iuxta morem et ritum suum cum aspersione sangwinalis animalis mactati constrinxit eosdem, nec est clara noticia, quo devenit rex precipuus. Sed constat fratrem Regis, qui cum Magistro livonie cuiusdam Castri Ruthenorum obsidionem servaverat, lyvoniam pervenisse, moramque facere

[ocr errors]

*) Die Zahl LXVIII ist von einer andern Hand später geschrieben. **) Sebenzcich, von anderer Hand. ***) Achzczig jar, von anderer Sand.

+) Nuozcich, von anderer Hand.

inibidem, Nec mirum si gentilitatis crudelitas commisit hanc fraudem cum nec deficiat similis inter fratres cristiane fidei professores, quemadmodum experimur cottidie, si debite perpendimus statum presentis temporis, quo gwerras cristiani principes communiter invimovent (sic), ut inaminter cristianum populum hec non esset perfidia, que magis digne inheret gentilibus, cum ipsi deo fidem non habeant, quomodo hominibus posset haberi.

Aus dem Formular:Buch der Königi Bibliothek zu Königsberg Nro. 101.
Voigt Bd. V. S. 40.

M III.

[ocr errors]

Bericht über den verheerenden Einfall des Litthauischen Fürsten Konstutie in Preußen. (1347.) Flebilis

lebilis clamoris hodie Rumor erupit, referente fama communi, quod ille perdicionis filius, sanguinis potator humani, eorum presertim qui cristianam religionem fatentur, Membrum precipuum dyaboli Kinstutus videlicet prave gentilitatis alumpnus multos litwanos exercitu congregato furtive per deserta, super cristianos subito irruens nuperrime prope fines Pruthenicos terras vastavit per incendia et rapinam, Et quod est dolorosius de pluribus villis, in quibus habitabat tam gens theutunica quam Pruthenica homines utriusque sexus secum traxerunt captivos senibus cum parvulis debilibus et aliis qui sequi non poterant crudeliter interfectis, Quis ergo non defeat et non conpaciatur fidelium dispendiis perimmensis, quos novimus cristi cruore redemptos. Puto quod nonunquam in matrum oeulis quemadmodum in betlehem pro domino, sic et hic pro fide katholica sunt parvuli morti dati, propter quod et hic merito plorat Rachel filios suos, ut vox in Rama declamatorie audiatur, Nec dubium quin et omnipotens deus innoxium sanguinem vindicet trucidatorum per iniquum hominem tantam turbam fidelium occidentem. Mirum si Milites cristi non accingant se ad ulcionem sangwinis innocentis et ad propugnacionem populi cristiani, qui de diversis partibus adventantes et sperantes se pace gaudere prope deserta solitudinis sedent in Rure, dumque putant se securiores fore, subito insultum faciunt Barbari, huiusmodi eos suppliciis opprimentes. Putasne tales cum venerint per captivitatem ducti ad ydolatras illorum pessimorum perverti possint de cultura cristiane fidei, moribus illorum inflecti. Decet igitur dominum deprecari, quod aperire dignetur viscera misericordie sue, succurrat. que fideli populo captivato, ne nomen suum blasphemetur in eis, auxilium quoque

, mittat de altis et spiritum fortitudinis, ut cristi milites propugnatores populi cristiani

fortificentur cordibus ad resistendum peccatrici genti, tanto solidius, quanto perniciosis
actibus ploracione dignis gentilium cristiana plebs flebilius est offensa.

Uus dem Formular:Buch der Königl. Bibliothek zu Königsberg Nro. 101.
Boigt BD. V. S. 55.

No IV.

[ocr errors]
[ocr errors]

Briefliche Mittheilung über den verheerenden Einfall des Litthauischen Fürsten Kynstutte in Preußen

und den Anzug eines Heeres gegen ihn. – (1347) Amice dilecte. Non dubito vos audivisse fama referente communi, quanta dampna filius Belial, ille Kynstutus cristianis intulit inprovise incendiis pariter et rapinis magnam secum trahens hominum multitudinem utriusque sexus et nulla miseracione motus plures senes et Juvenes atque debiles, qui sequi non poterant capitibus trancari mandavit. Cui dubium quin hii martires sint effecti qui sub religione cristiana per mortis introitum suas deo animas reddiderunt. Quapropter maior quam priscis temporibus iam colligitur exercitus contra eum qui breviter processum faciet in lit

Nec inmerito, quum dignum est ut qui feritate gentili morti crudeli tradiderunt fideles, in nlcionem tanti criminis eis talionis pena redditur. Qualiter in hac Reysa transitus successerit suo tempore plenius vobis scribam.

Aus dem Formular:Buch der Königl. Bibliot het zu Königsberg Nro. 101.
Voigt Bd. V. S. 59.

wanos.

N V.

König Rudolf von Habsburg nimmt alle Neubekehrte in Livland, Esthland, Preußen, Semgallen und

andern nahen Landen in seinen und des Reiche Schuß und sichert ihnen den fernern Genuß ihrer

Freiheit, sowie ihrer vor ihrer Bekehrung bestandenen Gewohnheitsrechte zu. Ohne Datum. — (12733) R. Regibus ducibus principibus Marchionibus et universis christi fidelibus imperio Romano subiectis graciam suam et omne bonum. Ad hec summi dispensacione consilii principalis obtinuimus Monarchiam dignitatis et Imperii Romani suscepimus dyadema. ut etsi ad alia extrinseca debita solicitudo nos provocat, ad ea que libertatis ecclesiastice statum et incrementum Catholice fidei promovent tanto specialius intendimus quanto gracius inde christo inpartitur obsequium, a quo fides exordium et per quem Imperialis gracie recognoscimus unccionem. Hinc est igitur quod per presens scriptum notum fieri volumus universis presentem paginam inspecturis ad nostram nuper ex veredica insinuacione noticiam pervenisse, quod quedam gentes in septentrionalibus partibus constitute, videlicet in livonia Estonia, Prussia, Semegallia,

et in aliis provinciis convicinis inspirante divina gracia, que ubi vult spirat, expulsa de cordibus eorum supersticionis caligine. cor carneum inducentes ab infidelitatis errore discedere cupiunt ad veri dei cultum et catholice fidei unitatem accedere sunt parati, ob illius tantum cause conversionem suam sicut dicitur differentes aspectum ne per suscepcionem fidei per principes orbis terre libertas eorum ad servitutis onera deducatur Cumque penitus censeamus indignam in cunctis christi fidelibus abhorrendum, ut libertatis que per se res favorabilis est privilegium et favorem, quem per fidem merentur amittant, eos omnes preveniendum duximus gracia principali, et ecce quod universos et singulos eorum ad suscepcionem catholice fidei venientes post susceptam fidem cum omnibus bonis eorum sub nostra et imperii proteccione et speciali defensione suscipimus et presentis scripti auctoritate plenam eis et heredibus eorum intuitu suscepte fidei concedimus et confirmamus perpetuo libertatem, necnon omnes inmunitates quibus uti consueverunt priusquam converterentur ad fidem exitimi (?... . Lüde) insuper eos eciam a servitute et iurisdicione Regum et principum conitum et ceterorum magnatum imperiali sanccientes edicto, ut non nisi sacrosancte matris ecclesie ac Romano imperio quemadmodum alii liberi homines teneantur parere, nullusque eos contra presentis proteccionis defensionis concessionis et confirmacionis nostre paginam impetere molestare offendere vel eorum quietem turbare presumat. Quod si presumpserit indignacionem nostram et imperii se noverit graviter incursurum, Quare universitatem vestram monendo et rogando precipimus attencius ad fidem ob illius honorem, cuius intuitu et inspiracione ducuntur et qui eos de tenebris ad se vocat benigne protegere fovere ac tueri potenter ab incursibus malignorum et ob reverenciam imperii commendatos habere velitis ut universos et singulos inde merito commendare.

Aus einem Formel Buch p. 36 im Geh. Urchiv zu Königsberg.
Voigt Bd. ul. S. 324.

N VI.

Clemens Vil. zeigt dem Procurator des Deutschen Ordens die auf ihn gefallene Papstwahl und seine

am 31. October erfolgte Krónung an.“ (1378.)

Littera missa per Gebenensem *) nunc se nominando Clementem papam VII

procuratori Ordinis Theutonicorum. Clemens Episcopus servas servorum dei Dilecto filio fratri Henrico procuratori generali Ordinis seu hospitalis Beate Marie Theutunicorum Jerosolymitani Salutem et Apostolicam benediccionem. Eterni regis filius cum deo patre in alta polorum sede locatus, hominis quod interno tractus amore ad yma descendit, corpus assumens fragile sine labe el considerans bonum non fore hominem esse solum sponsam inmaculatam sibi copulare dignatus est ecclesiam suam sanctam, ex qua verbi divini, qui in toto orbe terrarum sparsus semine eterni regni coheredes generavit filios innumeros adoptivos, quam ecclesiam post regressum ad patris gloriam in terris regendam suis commendavit vicariis, per maiores populi Sacrosancte videlicet Romane ecclesie Cardinales viros utique electos ex milibus vacacionis tempore assumendos a substitucione Pontificum successura. Sane quia ea, que post obitum felicis recordacionis Gregorii pape XImi predecessoris nostri qui nuper carnis vinculis absolutus in urbe decessit contigerunt, necnon publicacionem et denunciacionem factas Anagnie die IX. mensis Augusti ultimo precedenti, per Collegium venerabilium fratrum nostrorum prefale Romane ecclesie Cardinalium de quorum numero tunc eramus, contiti (? constituti?) Bartholomeum olim Barensem Archiepiscopum in sede apostolica ad tumultum et Rumorem populi per Romanorum impressionem et violenciam intrusum, tuam discrecionem credimus non latere Cum intrusio et violencia huiusmodi facte fuerint te presente, quas per te venerabilibus fratribus Episcopis et Electis filiis Abbatibus et prelatis parcium Prusie, necnon fratribus tuis dicti hospitalis volumus reserari (?), et quia certo cercius reputamus te de prefate ecclesie matris tue prosperis successibus gratulari, Notum tibi facimus, quod die XX mensis Septembris extunc sequentis predicti fratres nostri in Civitate Fundavensi pro eleccione futuri pontificis celebranda congregati in unum in Nos tunc Basilice XII apostoloram presbiterum Cardinalem direxerunt unanimiter vota sua Nos in summum pontificem et pastorem, licet inmeritum universalis gregis dominici assumentes, Et quamvis ad tante rei pondus nostram insufficienciam agnosceremus, eterni pastoris, qui collapsa erigit et roborat debilia, cuiusque non licet resistere voluntati, clemencia ac fidelium intercessionis confisi presidio huiusinodi oneri supposuimus humeros inbecilles, et deinde die ultima Mensis Octobris benediccionis devote suscepto munere, ad coronacionis insignia Romanis pontificibus impendi consweta inclinavimus humiliter capud nostrum quod tibi ad gaudium tenore presencium intimamus, Sperantes ut omnium ille pastor eternus qui aaron sacerdotem stola glorie Jacincto et purpura renitentem induit, eiusque capiti coronam auream imposuit supra mitram, oculorum desiderio adornatam, per fidelium devota suffragia supplebit inperfectum nostrum, quod oculi sui viderint, et insuper volumus, quod super premissis et aliis nostrum et Sancte Romane ecclesie statum concernentibus dilecto filio nostro Nicolao Ticzkonis Canonico Poznaniensi velis

*) Kardinal Mobert, Bischof von Cambray, geborner Graf von Genf.

[ocr errors]
[ocr errors]
« ZurückWeiter »