Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

menti est, si principi cuidam plures sunt foederati, quorum singulis auxilia debentur omnesque bellum gerunt, cuinam princeps opem ferre debeat? Si foederati cum tertio bellum gerunt nullam superesse difficultatem omnes profitentur 1), quum ex ipso rei natura sequatur omnibus auxilium esse mittendum. Quodsi vero bellum geritur inter foederatos ipsos: utri tunc princeps foederatus auxilium mittere debeat, quaestio est de qua plerique scriptores dissentiunt, tamen in hoc convenientes, utrique auxilium mittere absurdum esse. - Si HUBERUM audias, non ex iurisdictione, quae nulla est, sed ex iure et ratione naturali cognitio suscipienda erit, ab cuius partibus stet ratio et iustitia causae, ut qui iure potior sit, auxilia accipiendo quoque prior habeatur: si non liquet, utrique vel potius neutri mittendum. Ex FAGELI sententia antiquiori foederi semper standum est, nulla enim cum posteriore contrahi potest societas quae priori repugnat, nisi prioris socii iniustitia insignis sit et paene manibus tenenda. BYNKERSHOEKIUS postquam egregie ostendit distinguendum esse inter amicos et. socios, ita ut amici nequaquam in bellis suorum amicorum se interponant, socii vero nonnumquam cogantur ut alterutram partem eligant, docet si duo tibi foederati se invicem aggrediuntur, ex foedere satisfaciendum ei qui ex tuo arbitrio iustiorem habet causam: hoc vero tantum valere de foederibus quibus ante bellum auxilia promissa sunt, nam bello iam exorto neutri auxilia promitti posse nisi alterius amicitia et societate violata. GRASWINCKEL eandem hanc sententiam tueri censendus esset nisi addidisset, etiamsi alterius causam iustam esse appareat, licere tamen alteri succurrere atque auxilium ferre si magis hoc prodesse videatur nostrae civitatis saluti, quia nemo tenetur se ipsum perdere aliorum causae favendo: At quid opus est dicere huius auctoris praeceptum obstare summis iuris atque honestatis principiis etiam inter gentes summopere observandis 2)?

BYNKERSHOEKII igitur opinionem, quae etiam GROTII est

1) HUBER, l. 1. § 12; FAGEL, p. 72 sqq.; BYNKERSHOEK, Q. I. Publ. I. 9 ; GRASWINCKEL, 1. 1. § 17; VITRIARIUS, l. 1. § 12; NOEST, 1. 1. § 13.

2) Cf. infra p. 101.

huiusque interpretum VITRIARII atque NOESTII, nos quoque amplectimur, modo addatur quod HUBERUS subiunxit, si de iustitia non liquet neutri esse mittendum auxilium. FAGELI enim sententiam iam eo ruit quod iure quacri possit, quid si cum utroque uno eodemque tempore foedus sit initum? at recte ille cum VATTELIO 1) vidit in societate modo defensiva huic quaestioni nullum locum esse posse.

Quum per se pateat foedus ab initio vitio laborans ipso iure nullum esse, elegans oritur quaestio num rex captivus foedus ferire possit publica auctoritate, sive ita ut tota civitas illo obstringatur. Apud nostrates separatim hanc quaestionem attigit cons. V. WESELE SCHOLTEN in diss. de foedere Madritano, quod Franciscus I Galliae Rex cum Carolo V Imperatore captivus fecit ). FAGEL ) negat quia principi captivo adimitur facultas commodis publicis inserviendi": nullam igitur habet vim antequam populus illive, qui vicem eius gerunt, quibusve regni administratio rege absente credita est, vel denique rex ipse in regnum restitutus confirmaverit. In candem sententiam abit cons. SCHOLTEN, docens pactum a rege captivo factum nullo modo foedus esse, sed sponsioni acquiparandum ').

"

Foedus ab altera contrahentium parte violatum ex ipsa pactorum natura rumpitur: verum ne hoc ita censeatur nisi perfidia sit gravis et manifesta ita ut ea totum foederis propositum evertatur, salus gentium postulat. Si enim admitteretur ob levissimam, forte ne voluntariam quidem, violationem omne foedus rumpi, quam facile alteruter paciscentium causam quamlibet reperire posset, quo ostenderet socium promissis non stetisse 5). Eandem etiam ob causam pessimum est quod nonnulli autumant, in gentium pactis quae in rebus futuris versantur

1) Droit des Gens. VI. § 93.

Cf.

2) Amst. 1784. Est una ex illa dissertationum serie, quae in Athenaeo Amstelodamensi praeside viro cl. H. C. CRAS publice defensae sunt. KEMPER, Memoria Crassii. p. 12 et 13.

3) p. 77.

4) Vid. diss. laud. p. 24.

5) FAGEL, 1. 1. p. 78-81; HUBER, 1. 1. 14; VITRIARIUS, 1. 1. § 14; GRASWINCKEL, 1. 1. 13.

(alliances), quemlibet socium ius habere foederis rumpendi simulac illud servare non amplius e re sua sit: quod si valeat actum est de foederum inter gentes sanctitate. FAGEL egregie horum argumenta prostravit et convulsit: unum hoc praetervidisse videtur, ius omnino esse contrahentibus foedus solvendi, modo id fiat mutuo consensu sicuti mutuo consensu etiam initum est ').

[ocr errors]

Si clau.

Restat in argumento de foederum sanctitate ut inquiratur quaenam vis tribuenda sit clausulae, quae saepissime gentium pactis adiicitur rebus sic stantibus, sive an princeps ob mutatas temporum rationes foedus numquam rumpere possit? sula illa diserte adiicitur vix ulla potest nasci difficultas, verum plerumque tacite subintelligi censenda est. Attamen ius foedus rumpendi tantum concedendum videtur si tanta mutatio orta sit ut totum foederis fundamentum ruat, aut si foedus servatum reip. summum detrimentum afferret 2). Omnino ab hoc differt nefaria pactorum gentium sanctitatis exceptio, quam vocant Rationem Status; quae ratio nihil est nisi velamentum quo principes perfidiam, iniustitam, rapinas et omnia scelera obtegunt ). Tandem censendum ne principi quidem ius esse foedera inita rumpendi ob rerum rationes mutatas, nisi probet idonea adesse argumenta quibus ductus a fide recedat, ne si taceat locum det perfidiae et fraudibus ').

1) FAGEL, p. 81-91.

2) Ibid. p. 91-94. Cf. PHILLIMORE, II. p. 99 sqq., qui egregium huius clausulae exemplum exponit, in quaestione hisce inprimis aunis tam saepe agitata, quae apud nos audit de Russische schuld.

3) Ibid. p. 95. Vid. etiam BYNK. Q. I. Publici I. 25. § 10. >> Has iniurias peperit et adhuc parit Ratio quam vocant Status, quam ipse definio monstrum horrendum, informe, ingeus, cui lumen ademptum; huic monstro si semel cedas semelque tibi indulgeas aliena non alio loco habere quam tua, iam frustra est omnis disputatio de iure gentium et publico.” Cf. [VAN GOENS], Politiek vertoog over het waar systema van de stud Amsterdam. (1781.) p. 95.

4) Quanti maiores nostri semper fecerint sanctam foederum observationem luculenter indicat Edictum Ordinum Generalium 28 Maii 1669, quo opus PETRI DE LA COUKT (Aanwijsingh der politieke gronden en maximen, cet.) publicatum est: scilicet huius publicationis causa fuit inter alias: >> dat het

Atque hoc modo ultro iam incidimus in argumentum cum eo de foederum sanctitate arctissimo vinculo coniunctum, nempe in locum de foederum interpretatione: qua in re in dies crescit hominum calliditas, ne dicamus, mala fides. Pauca at praeclara expromsit HUBERUS in eodem iam saepius laudato capite 1). Interpretatio, inquit, facienda est sine calliditate ex simplice et populari intellectu verborum, procul habito sensu diverso, quem quis tacite in animum inducere vel dictis adfingere possit. In ambiguis autem interpretatio admittenda est, quae vitio caret et favorabilior est."

"

Pluribus de hac materia disserunt, qui GROTIUM secuti sunt interpretes iuris gentium: quum autem hi de omni genere interpretationis promiscue agunt, cavendum est ne omnia, quae afferunt, foederibus applices. Nam licet regulae interpretationis, quae ex ipsa rei natura derivantur omni generi pactorum et contractuum aeque congruae sint, facile tamen est intellectu, alios etiam esse modos interpretandi, qui pendent a diversis pactorum generibus; v. c. interpretatio, quae multo valet in lege explicanda quaeque dicitur authentica, i. e. quae datur ab ipso

omme te

voorschreve Boeck in veele passages aanleydinge soude geven... insinueeren veele pernicieuse, detestabele en verfoeijelycke maximen, medebrengende dat men niet langer schuldig is Alliantiën en beëedighde verbonden te houden en te presteren, als de observantie van eedt en trouw met het intrest van de Republycque kan werden gecompasseert, zijnde gronden en maximen, die bij alle menschen, maer voornamentlijek bij desen Staet (die altijdt hare hoogste glorie heeft ghestelt in een religieuse observantie van Traktaten, verbonden en Aliiantië) behooren te zijn en te blijven in een eeuwige afschrick ende execratie." Totum hocce edictum exstat apud B. W. WTTEWAALL, Proeve uit een onuitgegeven Staathuishoudkundig Geschrift van Mr. PIETER DE LA COURT. (Leiden 1845.) p. 186-191. Inprimis tamen de toto hoc argumento, de sententia PETRI LA COURT, de edicto Ordinum Generalium, de nostratium de sanctitate foederum opinione, dignissimus est qui conferatur cons. O. VAN REES, Verhandeling over de Aanwijzing der pol. Gr. en Max. van de Rep. van Holland en West-Vriesland van P. DE LA COURT. (Utrecht 1851.) p. 112-116. Vid. etiam [VAN GOENS], Politiek vertoog, cet. (op. 1.)

p. 313 sqq.

1) § 20-23.

legislatore 1), hoc modo in foedere interpretando locum habere nequit: verum, quum legislator, ut non raro fit, huic authenticae interpretationi novae legis dat formam, idem et inter gentes optime fieri potest novo incundo pacto ). Hanc autem distinctionem nimis neglexisse videntur nostrates quos ante oculos habemus interpretes: VITRIARIUS nempe et HEINECCIUS 3), qui tamen et in hoc GROTIUM sunt secuti. Videamus tamen quaenam eorum quae dixerunt, etiam recte et ordine in foederibus valeant.

Omnis contractuum in iure gentium interpretationis fundamentum est bona fides ): mens paciscentium igitur colligenda est ex signis maxime probabilibus, quorum duo sunt, verba et coniecturae aliae, quae aut seorsim aut coniunctim spectentur 5). In verborum interpretatione spectanda est non grammatica sed communis significatio, coniecturis opus erit cum verba aut verborum coniunctio plures recipiunt significationes et quoties in pactis est species quaedam repugnantiae. Atque hae coniecturae voluntatis paciscentium depromuntur ex rerum materia, ex effectu, aut ex iis coniunctis 6).

Haec valent universe in foederum explicatione: at inter interpretes agitatur quaestio, quaenam admittenda sit interpretatio in foederibus odiosis, quaenam in favorabilibus, quaenam in ambiguis 7). Nec desunt, qui hanc foederum distinctionem reiiciant, inter quos locum praecipuum obtinent BARBEYRAC ) et HEINECCIUS) et quidem hanc ob causam, quod eadem res,

1) Cf. 1. 12. Cod. de legg. et const. Princ. et edictis (I. 14.): »Tam conditor quam interpres legum solus Imperator iuste existimabitur.” 2) VATTEL II. 17; inprimis vero cf. PHILLIMORE op. 1. II. p. 79 sqq., qui unus omnium egregie et doctissime de toto hoc argumento egit.

NOESTIUS argu

3) VITRIAR., Inst. II. 16; HEINECC., Proleg. II. 16. mentum de interpretatione non de industria tractavit; quum eam materiem per totum opus disparsit, eos qui separatam requirant hac de re commentationem relegat ad ipsum GROTIUM ac PUFENDORFIUM.

4) PHILLIMORE, II. p. 55, 5) VITRIAR., 1. 1. § 4, 5;

HEFFTER, p. 173.
HEINECC., § 1.

6) VITRIAR., 7 et 8; HEINECC., § 4 et 5.

7) VITRIAR. 10 sqq.; HEINNECC., § 9 sqq.

8) In nota ad GROT. II. 16. § 10. et PUFEND. II. 16 § 12.

9) 1. 1. § 10 sqq. et 20.

« ZurückWeiter »