Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

adnotationem ad PUFENDORFII Instit. VIII: 9 § 12; verum et hunc locum inspicienti apparebit auctorem nullo modo ad finem usque urgere posse quod etiam in huius loci initio posuit se tantum agere de iure naturae, non de iure gentium ad quod GROTIUS saepius in hac materia provocaverat.

CAPUT III.

DE IURE BELLI.

In hoc capite tractanda nobis sunt iura quae inter gentes obtinent in bello gerendo, sive quaenam iure gentium in bello licita illicitave sint tum inter belligerantes invicem tum erga non hostes. Gentium autem usus ac consuetudines recentiore tempore multum differunt a barbaris illis temporibus quibus iustum habebatur quodcunque in hostes fiebat. Nec tamen nimis nobis hac de re gloriari licet; saepissime et nunc quoque audiuntur impia crimina quae in bello impune perpetrantur et de ipso gentium iure hac in re fere actum esse arbitraremur nisi adagium etiam hic nobis praesto esset: summa iniuria non tollit ius." Quod vero argumentum difficillimum est tractatu: inprimis quum de multis rebus adhuc dubitari licet an certi quid de iis statuendum sit. Hic inprimis oportet in auctorum mentem et argumentationes diligenter inquirere et exempla quae in hanc illamve partem afferuntur caute ponderare.

Qui in patria nostra de bello eiusque iuribus egere iuris gentium scriptores omnes iam nominavimus, si excipias nonnullos qui dissertationes Academicas inaugurales de aliqua huius bellici argumenti parte edidere 1). Post GROTIUM cuius

1) Praeter dissertationes quas infra separatim laudabimus praecipuae hae sunt: 1. PAULSEN, de bellis eorumque iuribus. Gron. 1639; A PAELS, de praeda bellica. Trai. 1679; I. I. RANGO, de fide bellica. L. B. 1694; A. MOUCHON, de iure postliminii. Trai. 1724; G. IENNER, de acquisitione bellica. L. B. 1725; w. A. VAN LITH DE JEUDE, de occupatione rerum

opus inprimis in hac materia fundamentum est quo omnes seriores disputationes nituntur, praesertim accuratissime de belli iuribus egit BYNKERSHOEKIUS in primo libro Quaestionum Iuris Publici. Hunc igitur etiam in hoc capite sequemur et cum illis quae ab eo exponuntur aliorum sententias conferemus. Ne tamen nobis certus desit ordo in hacce expositione, primum videbimus quid egerint nostrates de bello universe, tum dispiciemus de iure repressaliarum quod arcte cum iure belli cohaeret, deinde separatim attingemus statum belli inter hostes et inter non hostes.

1. De bello universe.

Bellum vocant / statum per vim certantium, qua tales sunt" I), sive ut BYNKERSHOEKIUS ait 2): "Bellum est eorum qui suae potestatis sunt, iuris sui persequendi ergo concertatio per vim vel dolum," quam definitionem HEINECCIUS omnium optimam esse dicit 3) cum hoc modo a belli appellatione excluditur tumultus aeque ac vis publica privataque. Contra vero LUZAC *), qui cam vehementer improbat contendens bellum

hostilium. Trai. 1739; ALEX. H. VAN DE CAPELLEN, de iure transeundi et transvehendi res per territoria, flumina et maria aliena. L. B. 1753, I. I. BOSE, de iure hostium res in bello capiendi. L. B. 1766; I. H. DE BRUYN, de iure in captivos. L. B. 1768; D. G. VAN DE KEESSEL, spec. politico-iuridicum iura sistens, quae pendente bello hosti in hostem competunt. L. B. 1773; M. SALVERDA, de iure postliminii antiquo et hodierno. Gron. 1790.

[ocr errors]

1) VITRIARIUS, I. 1. § 1; GROT., I. §2; HUBER, L. III. S. IV. C. IV. § 2, qui docet hanc GROTII definitionem non discrepare, ut contendunt multi, ab ea quam dedit CICERO de Off. I. 16. » Bellum est certatio per vim; actum enim saepissime poni pro statu in quo agentes versantur: sic v. c. observatio usurpatur pro longo observandi instituto; sic matrimonium Icti vocant coniunctionem, non pro actu transitorio coniungendi sed pro statn coniunctionis perpetuo. Non igitur esse causam cur multi (v. C. HEINECC. in loco infra laudato) tam acriter in hanc CICERONIS definitionem invehant. Cf. NOEST, I. 1 § 2.

2) Q. I. P. I. 1.

3) HEINNEG. Elem. II. § 191 et Praelect. I. 1 § 2.

4) Ad 1169 WOLFF., Inst.

aeque recte geri posse inter privatos, atque accerrime vituperat BYNKERSHOEKIUM quod hic provocet ad legem Iuliam de vi privata, quasi ipsa illa lex non orta esset ex eo quod privati saepissime inter se vi utuntur. Quod certe nemo negabit: sed si privati vi utuntur (praeterquam quod hoc vulgo fit non iure sed summa iniuria) hoc tamen belli nomine dici nequit. Belli iuris autem HEINECCIUS fundamentum esse docet ut alteri, qui hostilem animum adversus nos manifesto prodit omnesque aequas conditiones pertinaciter respuit, male intentare tam diu possimus, donec deposito hostili animo nobiscum redierit in gratiam" 1). Verum quum hoc magis pertinet ad ius naturae non opus est ut plura de eo afferamus): inter gentes autem quaestio an bellare unquam iustum sit nullam recipit dubitationem, quum de belli usu et effectu quem populi bello tribuunt plenae sunt omnes historiae, inprimis vero quum apparet inter diversas civitates nullam existere rationem qua iuris laesionem ulcisci possent nisi vi illata 3). Quum igitur constat gentes liberas tantum bella gerere posse, iam patet ius belli non tribuendum nisi summis imperantibus; horum tantum esse milites conscribere vel conducere, urbes et castra munire, bellum decernere, milites hosti etiam cum summo periculo opponere, leges ferre de disciplina militari, similia ). Atque hic iterum LUZACIUM adversarium habemus, docentem singulis civitatis membris competere ius contra peregrinos bellum gerendi. Quod ut probet provocat ad BYNKERSHOEKIUM narrantem 5) singulas Provincias Belgii Foederati saepe bella gessisse contra urbes Hanseaticas aliasque gentes peregrinas: sed non animadvertisse videtur (ne dicamus Belgium Foederatum rempublicam liberam

1) Elem. I. § 183.

[ocr errors]

2) Vide HUBER, 1. 1. § 4-11.

3) Ibid. 1. 1. § 3 et 6; NOEST, I. 2. Egregie WHEATON, Elements cet. II. p. 3. >> Every state has a right to ressort to force as the only means of redress for iniuries inflicted upon it by others, in the same manner, as individuals would be entitled to that remedy, ware they not subiect to the law of civil society."

4) HEINECC., Elem. II. § 192; NOEST, I.5; GRASWINCKEL, HUBER, 1. 1. § 13 sqq.; WHEATON, 1. 1. p. 9.

5) Q. I. P. I. 23. IV. 13.

II. 15 a § 1 sqq.

fuisse in qua nemo ius summae potestatis habebat) eodem loco narrari ex foedere Utrechtano" (23 Jan. 1579) singulis provinciis bellandi ius non fuisse ad sua ipsarum commoda promovenda nisi nactae essent communem ceterarum gentium consensum: atque si exempla exstant quae probent id nonnunquam fuisse neglectum hoc tantum demonstrare foederatos Non non semper aeque recte foederis habuisse rationem. opus tamen est simulac ius alicuius civitatis laesum est statim recurrere ad omnium laesionem ulciscendi violentissimum remedium, bellum publicum. Alia primum applicari possunt; tentari potest res amice componere negotiationibus aliisque pacificis modis, quae tamen si non sufficiunt, antequam ad bellum recurratur etiam superest ius repressaliarum 1).

[ocr errors]

§ 2. De iure repressaliarum 2).

Repressalias accipimus pro licentia a Principe concessa occupandi aliorum personas bonaque ob vim et iniuriam antea suis subditis illatam ac negatam de eo facinore iustitiam, quo sic reparatur damnum quod manu datum nec a Principe coërcitum est." Paucis hisce BYNKERSHOEKII verbis, quibus vix opus erit addere hoc non ulterius extendendum esse quam ut civi

1) GRASWINCKEL, 1. 1. § 22 sqq.

2) BYNK., Q. I. P. I. 24; VITRIARIUS, III. 2. § 5-16; NOEST, III. 2; HUBER, op. 1. L. III. S. IV. c. IV. § 24-26; GRASWINCKEL, II. 15b § 15 sqq. ; HEINECC., Elem. II. § 205. Praelect. III. 2.; ENTRUP., diss. laud. § 31. Nec minus accurate totum hoc argumentum attigit BARBEYRAC in nota quadam ad PUFEND. VIII. 6. 13. De huius iuris historia dignus est qui conferatur WHEATON, Hist. du D. d. G. I. p. 80-83. In patria nostra de hoc argumento prodiere dissertationes inaugurales: I. VOGELBUSCH, de iure repressaliarum. L. B. 1690; I. VAN BREUGEL, de repressaliis. L. B. 1728; I. VAN RANDWYCK, de iure repressaliarum. L. B. 1747; I. VAN HEEL, de repressaliis. L. B. 1764; I. A. MOENS, de repressaliis in bello illicitis. L. B. 1788. Ultimum hocce specimen editum est auspiciis F. W. PESTELII. Insuper ius repressaliarum egregie et concinne expositum invenies in epistola quadam consiliarii IANI DE WITT. Vid. huius Brieven, IV. p. 257. (16 Junij 1662).

nostro cui ius non dictum est, satisfiat" ), totam fere rem expositam habemus quam omnes attigere, qui de iure belli scripserunt.

Repressaliae autem quamvis iis locus non sit nisi in pace 2), species tamen sunt belli et licet recte conamen dicantur bellum antevertendi 3), saepissime tamen in verum bellum transiere. Cautissime igitur in iis concedendis agendum est. BYNKERSHOEKIUS docet morem esse, antequam repressaliae concedantur, ut Princeps, cuius subditus se laesum putat, prius audiat Principem cuius subditus laesisse existimatur, ac si is intra tres menses non curet, laeso ius dici *). Deinde cum pacta gentium aiunt eas non esse dandas nisi ob denegatam iustitiam, facile inde sequitur iustitiam denegatam etiam censendam esse quum sit male iudicatum, aut quum iudicium malitiose sit protactum 5). Ius repressalias concedendi est penes eosdem qui habent ius belli, igitur recte BYNKERSHOEKIUS Provinciis Belgii Foederati ius repressaliarum tribuit eo casu quo singulae recte bellum gerant, aut foedera ineant 6). Si effectum repressaliarum quaeras, personae captae non perinde habendae sunt ac si in bello captae, nec etiam per talem apprehensionem servi nostri fiunt: sunt quasi obsides in iure civili. Bona capta diligenter sunt retinenda et si post aliquod temporis spatium nulla adhuc data est iustitia, cedunt in dominium capientium 7). Denique animadvertendum est legatos ob sanctitatem qua gaudent eximi ex numero eorum qui ipsi aut quorum bona capi possunt ). Ceteroquin omnes recte capiuntur in alterius territorio etiam peregrini: modo hi non sint transeundi sed advenae qui ibi domicilium nacti sunt 9).

1) HEINECC. Elem. 1. 1.

2) Cf. § 31 Induc. 9 Apr. 1609, et § 60 Pacis Monasteriensis 30 Ian. 1648, apud BYNK. 1. 1.

N

5) Les représailles sont une espèce d'acte d'hostilité ou du moins le prélude de la guerre." BARBEYRAC, 1. 1.

[blocks in formation]

8) BYNK., 1. 1. et de F. Leg. c. XXII; VITRIAR., 1. 1. § 13; BARBEYRAC. 1. 1. 9) VITRIAR., 1. 1. § 13; BARBEYRAC ad GROT. III. 2 § 7. pressaliarum nostro tempore, cf. WHEATON, Elem. II. P. 5

De iure resqq.; HEFFTER

,

« ZurückWeiter »