Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

PRAEFATIO EDITORIS.

Pseudo-Isidorianas decretales mihi edituro, cum opus adgrediar diu multumque desideratum ab omnibus qui operam navarunt historiae, theologiae, iuri canonico, non de utilitate operis videtur disserendum, sed de via tantum ac ratione quam inierim. Qua de re quae afferam haec sunt:

Cum inter omnes codices Pseudo-Isidorianos auctoribus Balleriniis Vaticanus 630 archetypus collectionis Isidori Mercatoris esse adhuc putetur, iter ad investigandos manuscriptos a. MDCCCLX. ineunte adgressus primum Romam me contuli, ut ipse codicem illum evolverem, cuius in editione decretalium instituenda praecipue ratio esse habenda videbatur. Sed cum Romae et illo et aliis manuscriptis diligenter examinatis intellexissem neque antiquissimum codicem esse Vaticanum neque cum quos perlustraveram codices mirum quantum inter se discreparent, in quas classes codices discederent et quae antiquissima collectionis forma esset, satis certis rationibus diiudicari posse, nisi etiam alios et si fieri posset, permultos codices examinassem, necessarium duxi, non solum bibliothecas Italiae sed etiam Galliae, Hispaniae, Angliae, Germaniae, Helvetiae adire et qui ibi asservarentur codices omnes perlustrare. Quod inceptum sane magnum, ut volui, perficere non licuit. Quoniam enim itineris sumptus nisi pater nemo mihi suppeditabat neque facultas erat ultra biennium peregrinandi, necessario in co acquiescendum mihi erat, ut decretales a Pseudo-Isidoro confictas et capitula Angilramni, quae

VIII

cum illa fraude cohaerere inter omnes constat, ea igitur secundum optimos codices ederem, genuinis autem conciliis et decretalibus quae insunt in Pseudo-Isidorianis codicibus ita tantum operam darem, ut quot et quae concilia et decretales in singulis manuscriptis inessent, qua par erat diligentia investigarem. Quod eo magis potui, cum quibus e codicibus illa in collectionem Pseudo-Isidorianam illata sint, tum demum certe definiri possit, cum manuscripti collectionum Hispanae, Dionysianae aliarumque, e quibus Pseudo-Isidorus concilia et decretales excepisse videtur, omnes accuratius excussi erunt. Cui incepto unus homo, quamvis doctus sit ac laboriosus, non sufficit, nedum ego, mei instituti magnitudine obrutus ac prope oppressus.

Qua re cum ex itinere reduci mihi propositum esset, ut decretales tantum et capitula Angilramni ederem et commentationem praemitterem in qua de universa Pseudo-Isidori operis ratione quaererem, qui et quales essent codices collectionis, qui fuisse viderentur fontes, quo tempore et ubi facta ea esset, denique quis auctor fuisset et quod eius consilium, Aemilius Richter vir doctissimus, praeceptor meus idemque amicissimus auctor mihi extitit, ut concilia quoque et genuinas decretales ex editionibus vulgatis exciperem et PseudoIsidorianis decretalibus insererem. Cui consilio eo facilius obtemperavi, quod hac ratione instituta externa, ut ita dicam, collectionis indoles tota sub uno aspectu poni videbatur et quae de singulis codicibus et de conciliis decretalibusque a Pseudo-Isidoro receptis disputaturus eram, quae cum editiones ceterarum collectionum, velut Hispanae, Quesnellianae, epistolarum Leonis M. aliarumque, non omnibus praesto sint, non ita facilia sunt ad intelligendum, multo minore negotio poterant absolvi.

Iam qualem viam in commentatione de collectione PseudoIsidori editioni meae praemissa ingressus sim, hic pluribus exponere nihil attinet, nam cum ex titulis singulis ipsius partibus et capitulis antepositis satis apparet, tum in ipsa commentatione de hac re accurate quaesivi.

Ipsius autem editionis quae sit indoles ac ratio qui quaerit, eum adire velim illud caput, quod de his rebus commentationi addidi.

Restat ut qui me in hoc opere absolvendo adiuverunt, gratissimum iis contester animum.

Primus est cui gratias maximas agere debeo, pater optimus dilectissimus Franciscus, qui opus ad iter tam longum perficiendum eadem benignitate qua semper a prima infantia erga me fuit, mihi praebuit, itaque quasi fundamentum totius operis posuit.

Favebant quam maxime proposito instituto Maximilianus serenissimus rex Bavariae et Adalbertus princeps serenissimus stirpis regiae Bavaricae eo quod me viris quibus in Italia et in Hispania civium et rerum Bavaricarum cura commissa erat, etiam atque etiam commendabant.

Deinde multum debeo benignitati et liberalitati virorum illustrissimorum et excellentissimorum Augusti a Bethmann-Hollweg, qui tunc rebus sacris, medicinalibus et scholasticis in regno Borussiae administrandis praefectus erat, et liberi baronis de Schleinitz, qui tunc erat rerum externarum summus administer: neque enim solum curaverunt, ut codicum in Germaniae bibliothecis asservatorum, velut Bambergensis aliorumque, Berolini excutiendorum facultas esset, sed etiam illustrissimis viris qui in terris externis legationis munere pro rege Borussiae fungebantur, praeceperunt, ut ad illarum bibliothecas mihi aperiendas quamcumque possent operam praeberent.

Neque facere possum quin grato animo reminiscar, quanta benevolentia praefecti bibliothecarum Italicarum me receptum adiuverint, inter quos maximas gratias debeo viro reverendissimo canonico ecclesiae cathedralis Mutinensis, eiusdem ecclesiae tabularii praeposito Adanio, et archivario monasterii Montecassinensis reverendissimo patri Kalefatio O. S. B.

Maiorem etiam benignitatem in Gallia expertus sum. Neque enim solum mihi facultas data est, cum Parisiis degerem, codices e bibliotheca caesarea domum portandi ibique evolvendi, sed etiam praefecti aliarum bibliothecarum mihi omnem facilitatem praebuerunt, quin etiam postea viri ill. L. Chancé, pracfect. bibl. Abrincensis, A. Lemarchand, praef. bibl. Andegavensis, L. Noël, praef. bibl. Audomarensis, B. de Mianville, praef. bibl. Carnotensis, C. Bouchet,

X

praef. bibl. Vindocinensis a me litteris rogati quae de singulis codicibus in bibliothecis eorum reconditis scire vellem, promptissime mecum communicaverunt.

Inter nostrates aut eo quod codices pro me contulerunt aut descriptiones manuscriptorum mihi miserunt aut codices investigarunt, optime de me meriti sunt viri ill. Detlef Detlefsen, phil. doct., Aemilius Hübner, phil. doct., Franciscus X. Kraus, phil. doct., Fridericus Kunstmann, antecessor Monacensis, Fridericus Maassen, antecessor Gratzensis, Ioannes Merkel, antecessor Halensis nunc defunctus, Theodorus Mommsen, professor Berolinensis, Carolus a Steiger, praefectus bibliothecae Bernensis, Arminius Wasserschleben, antecessor Giessensis.

Est etiam quod commemorem virorum ill. Aemilii Richter et Philippi Jaffé curam et officium quod mihi cum Berolini opus meum absolverem lubentissime praestiterunt.

Quibus omnibus viris gratiam habeo maximam neque umquam

habere cessabo.

Dabam Berolini XIV. Kal. Maias MDCCCLXIII.

« ZurückWeiter »