Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

privilegia gracie et libertates quevis sint a rege anglie noviter creato legittime, ipsorum mercatorum presencialiter in dicto regno anglie existencium sumptibus non modicis et expensis ipsis domini regis sigillatis litteris confirmate. Nichilominus tamen dictus dominus rex dictos mercatores coegit civium civitatis Londonensis ut didicimus suggestione easdem litteras restitui et donari ipsas indultas gracias libertates et privilegia contra edictum ut premittitur infringendo. Quocirca cum mercatores vestri et nostri nequeant pacifice ut eisdem conveniat dictum regnum anglie visitare et ibidem inhabitare, nisi libertatibus graciis et privilegiis hactenus habitis libere gaudeant et utantur Vestre reverende benignitati supplicamus tam humiliter quam devote Quatenus cum civitatibus vobis subiectis dignemini deliberare ut premissis obstaculis pro futuro et utiliter occurratur et litteras vestras ipsi domino regi atque duci Lancaster ipsiusque regis consilio necnon civitati Londoniensi predicte dirigatis ut informati sinant et permittant mercatores predictos privilegiis graciis libertatibus concessis et habitis gaudere liberaliter et potiri In hoc enim communi mercatori graciam commodum et profectum nobisque favorem facitis per omnia speciales. Altissimus vestram benignitatem ut optamus feliciter et longeve conservet nobis semper fiducialiter precepturam.

[ocr errors][merged small]
[graphic]
[graphic]
[graphic]
« ZurückWeiter »