M III. Der Bischof Johannes von Samland verleiht dem Fromin das von ihm gekaufte Schultheißenamt nebst mehren Hufen Landes beim Dorfe Neuendorf in Samland beim heiligen Feld und heiligen Wald. – 1327. . In nomine domini amen. Decet bene meritos retributto. decet quoque at hii qui diligentius et utilius in Ecclesie serviciis desudaverunt, suffragiis amplioribus et graciis hono. rentur. ut obinde uberiorem consolationem suscipiant. et alii ad similia facienda cicius atque facilius pronotentur. Nos igitur frater Johannes dei gracia et apostolice sedis providencia Sambiensis Ecclesie Episcopus tenore presencium recognoscimus et ad universorum tam presencium quam futurorum notitiam volumus pervenire. Quod dilectus nobis Frowinus nepos ac servitor noster et Ecclesie nostre. Officium scultetie in Nova villa versus germow. cum tribus mansis a primeva locatione seu expositione eiusdem ville li. beris. appertinentibus. necnon septem mansos censuales in campis ville eiusdem sitos, quorum mansorum quilibet dimidiam marcam denariorum usualium singulis annis nomine census solvebat, cum omnibus suis pertinenciis ab eorumdem mansorum possessoribus. de consilio nostro et consensu pro *) .... pecunia rite et rationabiliter comparavit. Nos itaque attententes grata, diuturna et utilia ipsius frowini servitia, que nobis dudum beni. vole exhibuit et inpendit et exhibere debet devotius in futurum. Officium scultetie predictum cum tribus mansis liberis appertinentibus ab antiquo, necnon septem mansos alios supradictos per ipsum frowinam ut premittitur comparatos, cum areis. pratis, pascuis. nemoribus. aliisque pertinentiis universis in subscriptis limitibus sive graniciis existentibus. de voluntate unanimi et expresso consensu nostri capituli memorato frowino et suis heredibus et successoribus legittimis ab omnibus serviciis, decimis, censibus et exactionibus quibuscunque liberos. contulimus et tenore presentium conferimus. Culmensi Jure in perpetuum possidendos. Quorum bonorum limites sive granicie tales sunt. Primus limes est palus magnus in predicta villa positus et circumfusus. de quo directe procedendum est ad nemus quod sacrum nemus nominatur versus mare salsum, usque ad arborem que lynboum dicitur ibidem signatam. deinde eundum est versus sacrum campum usque ad quercum ab antiquo signatam. de qua directe eundum est usque ad Quercum magnam signatam inter bona Ecclesie et bona fratrum. Et de ipsa quèrcu directe descendendum est versus aquam molendini nostri. usque ad signatam arborem que Elre dicitur. et ulterius procedendum est usque ad ipsam aquam directe. ac deinde descendendo meatum ipsius aque ad palum magnum iuxta eandem aquam positum et terra circumfusum, de quo *) Verbleichte Lüde. palo directe redeundum est ad primam graniciam positam in villa predicta. Concedimus Ulte Abschrift in Matriculis Vischhusian. p. XXIV–XXV. im Geh. Urchiv. NO IV. Bau der Domkirche geschenktes Allodium in Laptau gegen einen jährlich davon zu entrichtenden Zins. 1327. In nomine domini amen. Quum ex scripturarum apicibus proborumque testimonio virorum hominum gesta preterita ad cognicionem presencium et ad noticiam deveniunt futurorum. Igitur nos frater Johannes prepositus totumque capitulum Sambiensis Ecclesie recognoscimus et omnibus moderni et futuri temporis volumus esse notum. Quod cum reverendus in christo pater et dominus noster. dominus Johannes predicte Sambiensis Ecclesie Episcopus. Allodium situm in Lobtow solvens singulis annis nomine census Octo marcas et dimidium fertonem denar, usualium cum omnibus suis pertinenciis, pro structura dicte nostre Ecclesie contulisset. et donacione legittima assignasset, discreti et honesti viri. Miliede Dargots. et Samone fratres. coram nobis constituti. Octoginta marcas denariorum usualium ad structuram ipsius Ecclesie nostre obtulerunt. devote et humiliter suplicántes. quatenus dictum allodium sub censu memorato conferre dignaremur eisdem. Nos itaque venerabilis patris nostri domini Johannis Episcopi supradicti consilio desuper prehabito. eorundem fratrum precibus inclinati. sepedictum allodium sicut ab antiquo limitatum extitit cum omnibus suis pertinenciis. Miliede. Dargots et Samone fratribus antedictis et eorum heredibus legittimis. contulimus et tenore presencium conferimus hereditatis titulo perpetuo possidendum. Judiciis duntaxat maioribus et minoribus bonorum eorundem. et hominum in eisdem residencium nobis inperpetuum reservatis. Tali condicione adiecta, quod predicti fratres et eorum heredes. de dictis bonis Octo marcas et dimidium fertonem denariorum usualium. pro censu et nomine census singulis annis in festo beati Martini nobis et nostris successoribus dare et solvere perpetuo teneantur, volumus eciam et expresse adicimus quod idem census ultra summam predictam procedente tempore nullatenus se extendat. ac dicti fratres et eorum heredes a custodialibus et aliis quibuscunque exaccionibus pretextu eorundem bonorum sint penitus absoluti. In cuius rei evidens testimonium presentem litteram antedictis fratribus dedimus venerabilis in christo patris domini Johannis Episcopi supradicti et capituli nostri sigillorum appen. sione munitam. Et nos frater Johannes dei gracia et apostolice sedis providencia Sambiensis Ecclesie Episcopus recognoscimus predictam collacionem de scitu et consilio nostro esse factam et in evidenciam huiusmodi sigillum nostrum ad rogatum predicti Capituli nostri presentibus est appensum Actum et datum etc. Alte Abschrift in Matricul. Vischhus. p. XXV–XXVI. im geh. Urchiv. (Da diese Urkunde in *) Verbleichte Stelle. den erwähnten Matricul. zwischen andern Dokumenten mit der Jahrzahl 1327 steht, so ges hört auch sie sicherlich in dieses Jahr). Ueber die Gränzbestimmung zwischen den Befigungen der Samländischen Kirche und des Ordens. – 1330. . Nota quod anno domini. M. CCC. XXX. frater Luderus generalis Magister ordinis domus heutonice. voluit fieri limitacionem inter bona ecclesie Sambiensis et fratres, committens duobus fratribus. 6. gunthero, de Swartzburg et Friderico de Lybincelle ut in tali limitacione deberent vocare seniores pruthenos utriusque partis qui iuratim eciam secun. dum morem pruthenorum deberent limites ostendere, et abicunque taliter electi discorda. rent, tunc predicti fratres una cum deputatis per dominos Episcopum et Canonicos deberent medium concorditer invenire, quod minime factum fuit, Quia fratres pro suo beneplacito receperunt ostensores. et si qui veros limites antiquos ostendere voluerunt, ymmo verbis obruebantur. sicut patuit in Kunrado Camerario de Schokin, nec reges ecclesie tunc presentes aliquid audebant loqui ad factam. sicut patuit in Helwico rege qui dum prope Rudow diceret taliter procedere limites et esse bona sua que ab ecclesia Sambiensi teneret, dictum fuit sibi quod fatue ageret quod non ita care haberet illa a fratribus si. cut a canonicis et sic ipse et alii homines nostri obiurgati recesserunt, Sed nos 8. Jacobus prepositus et Johannes antiquus prepositus. Petrus Custos et ego. coacti et inviti sequebamur eos. Wuf einem, die Gränzbestimmungen der Güter der Samländischen Kirche enthaltenen Pergamentzets tel im geh. Archiv Schiebl. LII. NË 24. In nomine Domini Amen. Ut acta hominum durabilia in suo vigore permaneant incon. cussa, necesse est ea testium ac scripture robore perennari proinde poverit etas presen. tium et posteritas futurorum. Quod nos Joannes prepositus, Joannes decanus, magister Nicolaus de Brunsberg, administrator Joannes custos, Henricus de Essen, Conradus sambiensis, Joannes plebanus de Culmine. Canonici, frater Heinricus de Lutir Advocatus Ecclesie Varmiensis vacante sede pro melioratione terre nostre de maturo consilio et consensu unanimi simul et mandato totius Capituli prefate ecclesie Varmiensis discreto et fideli nostro Elero presentium exhibitori, suisque veris heredibus ac legitimis successoribus exposuimus quandam civitatem Roessel dictam, inter Barten sitam, iure culmensi locandam, ita quod judicia minora habeant in personas quaslibet tam Theutonicas quam Pruthenas, majora vero judicia advocato ecclesie nostre reservamus taliter, quod idem Elerus cum suis heredibus et successoribus tertiam partem mulctarum percipient, in judiciis majoribus in casibus, quibus Advocatum ipsum recipere continget, quippiam idem est etiam, si idem Elerus et sui heredes vel successores furem vel malefactorem quem. cunque captum vel detentum Theutonum vel Pruthenum ad manus fidejussorias dimiserint, consimiliter in casibus hujusmodi muletarum tertiam partem tollent non tamen con tradicere debebunt, si Advocatus ipse poenas hajusmodi judiciarias in toto vel in parte duxerit indulgendum, sane pro libertate incolarum dicte civitatis Roessel et pro usibus omnibus pascuorum et utilitatem quarumlibet triginta mansos ipsis distinctos et mensu. ratos tenore presentium deputamus. Adicimus insuper prenominato Elero, suisque heredibus et successoribus pro majori dicte fundationis cum fortunio consequendo octoginta mansos mensuratos, ex quibus octo mansi jare locationis libere, alios vero duos mansos ibidem de speciali gratia etiam cum judiciis prout superius est expressum, perpetuo possidebunt. Et dos parochie sex mansos ibidem perpetue libere obtinebit, de residuis vero sexaginta quatuor mansis, qui censuales erunt, incolis ipsius loci a festo purificationis beate Marie Virginis proxime preterito, usque ad decem annos continue subsequentes concedimus libertatem. Ita quod in fine anni undecimi et deinceps perpetue Episcopatui et Capitulo sapradicto in eodem festo purificationis gloriose Virginis Marie de quolibet manso censuali dimidiam marcam denariorum usualium annis singulis solvere tenebuntur. Preterea damus eidem Elero et suis heredibus et successoribus tantum, venationem in bonis prenominatis, eisdem vero, et omnibus inibi commorantibus damus piscandi in Jacu, qui dicitur Zain et in aliis lacubus in eisdem bonis adjacentibus cum parvis instrumentis, et reti, quod manibus trahi potest, ad mensam eorum precise, non ad vendendum liberam facultatem. Ceterum de domo mercatoria et de scampnis sive macellis panum carnium et calceorum similiter de libra et stuba balneari, quidquid provenerit, de hoc dominio unam, sculteto secundam, et civitati tertiam partem deputamus. Item si dominium molendinum construere decreverit super rivo subtus civitatem decurrente, extunc dominium tenebitur impensas ex profundo fossure pro aggeris coacervatione exhibere, Quo facto Elerus et sui heredes et successores tertiam partem impensarum insuper edificandis pro molendini usibus subportabunt, et tertiam molendini fructuum percipient portionem. Item quotquot fuerint molendina in predicto rivo infra dimidium milliare inferius et superius, de iis supradictus Elerus et heredes cum successoribus tertiam partem perpetuo obtinebunt. Item si plures, quam ut permittitur, ibidem imposterum reperti fuerint, illi superflui eandem censum dimidie marce dabunt. tem aliquid defecerit, dominiam tenebitur ad restaurationem. Preterea volumus ne consules vel cives predicte civitatis aliqua statuta faciant, nisi prius nostra et sculteti nostri requisita licentia speciali et obtenta. In quorum omnium memoriam et perpetuam firmitatem presentem litteram conscribi, ac nostrorum appensione sigillorum, usque ad presentiam domini Episcopi fecimus communiri. Hujus rei testes sunt viri honesti, do. minus Ernestus miles, Advocatus Capituli in Melsagk, Jvanus filius Belovin, Joannes Scultetus de Blumenberg, Joannes Lunow, Nicolaus Scultetus de Plastwig, Martinus de Si au |