Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

domini Kazimiri dei gracia Regis Polonie promittimus et spondemus ex certa sciencia bona fide memorato Magistro et fratribus. quod si idem dominus Rex vel quivis alii cuiuscumque status. dignitatis. condicionis existant Concordiam initam et feliciter confirmatam cum predictis Magistro et fratribus violabunt contraveniendo iure vel facto quomodolibet contra ipsam occasione terrarum Pomeranie, Culmensis et Michalovie super quibus est concordia huiusmodi confirmata, eidem domino Regi vel cuilibet alteri qui occasione predictarum terrarum Magistrum et fratres predictos forte impeterent non assistemus nec eum vel eos iuvabimus verbo vel facto consilio vel auxilio publice vel occulte ad impediendum huiusmodi concordiam vel totaliter dissipandum. sed pocius manutenebimus. eum hortabimur fideliter et consulemus salubriter prout melius poterimus bona fide ad eandem concordiam firmiter et inviolabiliter observandam. In horum igitur omnium

evidenciam presentes scribi et nostrorum Sigillorum munimine iussimus roborari. Datum Lanticie die Beate Margarethe virginis anno domini Millesimo Trecentesimo quadragesimo tercio, Presentibus hiis testibus Salone Palatino Floriano Cancellario Michaele Pincerna. Samborio thesaurario. Dominico subiudice. Mathia subpincerna Lanticientibus et aliis multis fidedignis.

Transsumt vom J. 1421 im geh. Archiv Schiebl. 50. No 85. (gedruckt, aber fehlerhaft in Preuß.
Samml. B. III. S. 737).

Voigt B. V. S. 11.

No XXXV.

Die Herzoge von Masovien entsagen ihren Rechten auf Pommern, Kulmerland und Michelau und versprechen dahin zu wirken, daß der zwischen dem Könige von Polen und dem Orden geschlossene Friedensvertrag aufrecht erhalten werde.

[ocr errors]

1343.

Nos Semovitus dominus Wysnensis, Semovitus dominus Cirnensis et Boleslaus dominus Plocensis dei gracia duces Mazovie, Omnibus et singulis, tam presentibus quam posteris publice recognoscimus per presentes Quod ex intimis cordis desideriis cupientes concordiam inter excellentissimum principem dominum Kazimirum eadem gracia Regem Polonie fratrem nostrum karissimum ex una et Reverendos ac Religiosos viros, Magistrum et fratres hospitalis beate Marie domus Theutonicorum Jerosolimitani parte ex altera proinde inchoatam felici fine seu termino consumari occasione terrarum Pomeranie, Culmensis et Micholoviensis, super quibus longo retroacto tempore inter partes predictas gwerra, dissensio et discordia extitit suscitata, corporali prestito iuramento omni iuri et dominio, si quod in eisdem terris habuimus vel habemus nostro et successorum ac heredum nostrorum nomine renunciamus tenore presencium libera et spontanea voluntate, Concordiam

huiusmodi racionabiliter ordinatam, ratam et gratam habentes perpetuo approbantes, Spondemus eciam, quod contra premissa per nos vel per alium seu alios de iure vel de facto nullo unquam tempore veniemus, Preterea ad peticionem fratris nostri predicti. bona fide et ex certa sciencia promittimus Magistro et fratribus supradictis, Quod si ipse dominus Rex vel quivis alius aut alii cuiuscunque status, dignitatis aut condicionis existant, Concordiam sic initam et feliciter consumatam cum Magistro et fratribus memoratis violabunt contraveniendo iure vel facto contra ipsam, predicto domino Regi vel cuilibet alteri, qui occasione terrarum predictarum Magistrum et fratres predictos forte impeterent, non assistemus nec eum vel eos iuvabimus, verbo vel facto, consilio vel auxilio, publice vel occulte, ad impediendum huiusmodi concordiam vel totaliter dissipandam, Sed pocius manutenebimus. eum hortabimur. fideliter et consulemus salubriter, prout melius poterimus bona fide, ad eandem concordiam firmiter et inviolabiliter observandam. In quorum omnium evidenciam presentes scribi et nostrorum Sigillorum munimine iussimus roborari. Datum in Rawa die sancte Margarete virginis, Anno domini Millesimo tricentesimo Quadragesimo tercio, Presentibus hiis testibus, Wenczeslao Palatino, Sasino Iudice Cirnentibus, Andrea Castellano, Warsio Judice de Rawa, Andrea Castellano, Domaratone Judice Plocensibus et aliis multis fide dignis.

Qu

Transsumt vom J. 1410 im geh. Archiv Schiebl. 57. No 19.
Voigt B. V. S. 11.

N XXXVI.

Die Städte Krakau, Sendomir und Sandez stellen Bürgschaft für die Aufrechthaltung des zwischen dem König Kafimir von Polen und dem Deutschen Ordens aufgerichteten Friedensvertrags. 1343. uoniam omnium habere memoriam divinum est pocius quam humanum Nos igitur Cives et universitas Civium Civitatum Cracoviensis Sandomiriensis et Sandecensis Ad universorum, tam presencium quam futurorum noticiam deducimus per presentes Quod ad mandatum speciale Serenissimi Principis, domini nostri Kazimiri dei gracia Regis Polonie, promittimus et spondemus, ex certa sciencia bona fide Reverendo et Religioso viro domino et fratri Ludolffo konig, Magistro generali et fratribus Ordinis. b. M. d. Th. Quod si idem dominus noster Rex, vel quivis alii cuiuscumque status, dignitatis, condicionis existant, concordiam initam et feliciter consumatam cum predictis Magistro et fratribus violabunt, contraveniendo iure vel facto quomodolibet contra ipsam, occasione terrarum Pomeranie Culmensis et Michiloviensis, super quibus est concordia huiusmodi consumata, eidem domino nostro Regi, vel cuilibet alteri, qui occasione predictarum terrarum Magistrum et fratres predictos forte impeterent, non assistemus, nec eum vel eos

iuvabimus verbo vel facto, consilio vel auxilio, publice vel occulte, ad impediendum huiusmodi concordiam, vel totaliter dissipandam, sed pocius manutenebimus, eum hortabimur fideliter et consulemus salubriter, prout melius poterimus, bona fide, ad eandem concordiam firmiter et inviolabiliter observandam Et ut hanc promissionem nostram iuxta. debitum plenius impleamus, presentes litteras in testimonium scribi fecimus, et sigillorum nostrorum munimine roborari. Actum Cracovie in die divisionis Apostolorum Anno do. mini millesimo Trecentesimo Quadragesimo tercio.

Transsumt aus dem Jahre 1421 im geh. Archiv Schiebl. 60. No 30-35; gedruckt, aber fehlerhaft in Preuss. Samml. B. III. S. 742.

Voigt B. V. S. 12.

No XXXVII.

Notariats-Instrument über die Friedensverhandlungen zwischen dem König von Polen und dem Deutschen

In

[blocks in formation]

nomine domini amen. Anno Nativitatis eiusdem. M°. CCC°. XLIII. Mensis Iulii die XXIII. hora quasi Tercia. Indiccione XI. Inter Morin prope Wirbitzlimo in graminibus (?) et Iuvenem Wladizlaviam sanctissimi in christo patris domini Sexti Clementis Pape anno secundo. Coram me Notario et convocatis subscriptis ac testibus infrascriptis pro ordinacione pacis et concordie secundum formam placitorum precedentem inter Magnificum Principem. dominum Kazimirum Regem Polonie potentem ex una et inter venerabiles et religiosos viros dominum Ludolfum Kuning Magistrum Generalem et fratres Ordinis Hospitalis Beate Marie domus Thewton. Irlm. parte ex altera finaliter consumanda termino constituto Venerabilis Pater dominus Iarozlaus sacre Gneznensis Ecclesie Archiepiscopus Litteras et instrumenta preconcepta et preordinata ad hunc finem eidem domino Magistro et suis sub tentorio suo perspicienda et examinanda presentavit de parte Regali, promittens cercius omnem defectum tam in tenore quam in sigillis corrigere ad omnem voluntatem dicti domini Magistri et supplere, Littere quoque et instrumenta de parte Magistri et fratrum correspondentes sub forma reversa sibi econverso similiter fuerunt presentate. Sane hoc peracto post modicum intervallum prenominati domini. Rex et Magister in magna multitudine nobilium ex utraque parte inibi insimul convenerunt, mutuo se amicabiliter salutantes. Demum ad complementum huius ordinacionis prefatus dominus Iarozlaus Archiepiscopus. assistentibus Rege, Magistro et omni multitudine negocium proponebat, Quod postquam dudum Serenissimus Princeps dominus Wladislaus pie recordacionis Rex Polonie Pater scilicet Regis Moderni

domini Kazimiri predicti Gwerram Magistro et fratribus predictis super terris Pomeranie, Culmensi et Michalovie movisset et aliquamdiu perdurasset. Tandem domino inspirante mortuo domino Wladislao iamdicto inter prefatum dominum Kazymirum Regem Polonie. et suos heredes et successores ex una et inter dominum Magistrum et fratres suos parte ex altera ordinacio pacis et concordie per amicabiles compositores sollempniter intervenit, Quia inter cetera contenta in illa ordinacione idem dominus Rex Kazimirus debebat a Serenissimo principe domino Rege ungarie et a suis heredibus necnon a domina Magnifica Regina sua, litteras et instrumenta renunciacionis perpetue, super dictis terris Pomeranie Culmensi et Michalovie finaliter procurasse et dictis domino Magistro et fratribus presentasse cum aliis ad hec deputatis, Sed quia hoc non perfecit, Idcirco illa ordinacio pacis et concordie pendebat pluribus annis sine fine. Ne autem tantum bonum et salus hincinde terrarum et hominum deperiret, et error novissimus peior priore ad interitum pulularet. provisum est de remedio oportuno. Quia sepedictus dominus Kazymirus Rex iuravit quod laborans fideliter pro illis non potuit nec potest hodie illas litteras Renunciacionis de ungaria impetrare. Sed ad hoc quod illa composicio amicabilis que tam sollempniter facta fuit, finem et processum consequi valeat adoptatum secundum preconcepta et preordinata. in recompensam illius renunciacionis ungarie et pacis et concordie perpetue consistencia ampliori, Ipse dominus Rex procuravit et fecit fieri per inclitos Principes dominos Duces Mazovie omnes Necnon de Dobryn. ac de Cuyavia, qui verisimiliter possent et deberent, si sine liberis successuris decederet quod absit in Regno succedere eidem Renunciacionem eandem quam ipsemet fecit pro se et suis heredibus et successoribus sub eisdem clausulis conprehensam, Coadiuncta obligacione Magnifici Principis domini Boguzlai, Ducis Slavie. Generi dicti domini Regis Kazymiri, de pace et concordia hac perpetuo tenenda. Pro qua eciam omnes Barones et Comites et Nobiles meliores. de Crakovia et Polonia et VII Civitates sue firmiter promiserunt, sicut patet in Instrumentis desuper confectis ubi eorum sigilla sunt appensa, quia non debent cuiquam cuiuscunque status condicionis aut eminencie existat eciam si Regia maiestate prefulgeat volenti inpedire ordinacionem istam aut inpetenti seu questionem moturo super dictis terris Pomeranie Culmensi et Michalovie Magistro et fratribus, adesse vel assistere consilio, auxilio. clam vel aperte. Preterea idem dominus Rex Polonie Kazimirus promisit disbrigare instanciam sive questionem si qua fieret Magistro et fratribus de Regno ungarie super eisdem terris Pomeranie Culmensi et Michalovie nec assistet etiam inpetenti consilio auxilio vel favore palam aut secrete sicut patet in Instrumento disbrigacionis, Ceterum idem dominus Rex promisit fieri remissionem iniuriarum et dampnorum quorumcunque per venerabiles Patres prelatos et Reli

giosos quoscunque Regni sui qui lesi fuerant temporibus mote Gwerre et hoc patet per litteras patentes sui et Capitulorum sive conventuum suorum sicut patet in Instrumento Remissionis iniuriarum. Item Idem dominus Rex promisit Paganis non adesse contra christianos, Profugis etiam et apostatis suis ignoscenciam et graciam veniendi super bona sua, Captivis eciam omnibus absolucionem et omnimodam libertatem, sicut etiam patet in suis Instrumentis, Insuper sepedictus dominus Rex Kasymirus pro se et omnibus suis heredibus et successuris. Necnon pro diva conthorali sua domina Adilheyde Serenissima Regina Polonie. Renunciavit Terris Pomeranie Culmensi et Michalovie necnon omni Iuri et dominio, si quod habuit vel haberet aut habiturus esset infuturum ac omni accioni et inpeticioni et amiculo Iuris civilis vel canonici aut facti litterarum etiam inpetratarum vel inpetrandarum a summo Pontifice sive ab Imperatore, nec uti debet amplius Titulo Ducatus Pomeranie in litteris vel sigillis, sicut patet in Instrumento Renunciacionis. Sed per donacionem magnificam transtulit omnia hec perpetuo cum plenitudine Iuris et dominii in Magistri et fratrum Ordinis supradicti potestatem, promittens nunquam contrafacere et contravenire de Iure vel de facto, ingenio aliqua seu racione, ymo abiurando omnia hec spopondit inpedientibus aut inpetentibus obsistere et non adesse consilio. auxilio clam vel aperte, sicut patet in Instrumento Renunciacionis et donacionis. ymo ipse dominus Rex Kazymirus Magistro fratribus Ordini Terris et hominibus. bona fide omni dolo malo et fraude exclusis et unionem pacis et concordie perpetuo inviolabiliter promisit observare. Dominus quoque Magister supradictus eidem domino Regi et suis modo consimili. quam ad ea que ipsum et fratres suos contingunt omnia suprascripta promisit fideliter adimplere sine omni fallacia atque fraude, Demum dieti domini Rex et Magister nunccios suos cum litteris suis et prelatorum mittent ad Dominum apostolicum pro confirmacione huius ordinacionis obtinenda. Item malefactores in finibus suis persequantur et providebunt ut passis dampna per Justiciam satisfiat sicut patet in Instrumentis super hoc confectis, Extunc in signum perfecte amicicie alter alterum Instrumentis suis principalibus subarravit, Subiunctis Iuramentis suis, Rex per Coronam Capitis sui. et dominus Magister tactu Crucis sue iuraverunt, hec omnia et singula tenere firmiter et inplere Osculo oris Pacis sincere subsequuto, atque per hunc modum pax et concordia est conpleta. Presentibus venerabilibus patribus. dominis Mathia Wladizlaviensis. Iohanne Poznaniensis. Clemente Plocensis. Ottone Culmensis. Bertoldo Pomezaniensis. Hermanno Warmiensis Ecclesiarum Episcopis, Magistro Bandone domino Legum. Domino Nicolao de Thorun et Saulo connotariis, subscriptis necnon innumera multitudine laycorum et clericorum, ad hec vocatorum et rogatorum.

« ZurückWeiter »