Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

alicui sub quacumque forma vel expressione verborum ab eadem sede concessis, de quibus quorumque totis tenoribus de verbo ad verbum specialem oporteret in litteris eiusdem Benedicti predecessoris nostri fieri mencionem, sicut in eisdem litteris inde confectis plenius continetur. Sane postmodum eodem Benedicto predecessore, sicut domino placuit, ab hac luce subtracto, Nos, qui deinde divina miseracione fuimus ad apicem summi apostolatus assumpti fide dignis relatibus intellecto, quod vos duo sicut poteratis iuxta tenorem litterarum ipsarum super eodem negocio, dum adhuc dictus predecessor in humanis ageret, ad actus aliquos processistis, quamquam eo vivente non extiterit huiusmodi negocium terminatum, Nos pie intencioni predecessoris predicti super hiis inherentes, et cupientes sublatis eisdem dispendiosis dissensionibus inter partes predictas pacis utilis et deo grate concordiam reformari et propterea volentes vos ad exequendum, et conplendum contenta in litteris supradictis fideliter et sollerter intendi, vobis et eidem Episcopo Misnensi iniunxisse districtius in virtute obediencie monuimus et mandasse, ut vos vel duo vestrum processum alium super negocio predicto, per vos duos ut prefertur habitum resumentes, super eodem negocio iuxta tenorem et continenciam litterarum predictarum, quarum seriem de verbo ad verbum extrahi de Registro dicti Predecessoris et nostris inseri litteris fecimus, nichil penitus obmittendo de contingentibus, omni prorsus alia interpretatione seu cunctatione morosa, que possent negocii executionem huiusmodi quomodolibet impedire semotis, cum diligentia procedere curaretis, prout in nostris predictis litteris plenius est expressum. Porro quia pro pacis et unitatis concordia inter partes ipsas cum reformata gracia divina suffragante sicut desiderabiliter optamus fuerit durabilius et solidius permansura, videtur eidem negocio expedire, quod ad reformacionem eandem primo et principaliter ac deinde quasi simul super restitucione Terrarum seu Ducatuum predictorum, ac solutione dictorum decem milium Florenorum auri memorato Regi faciendis iuxta supradictarum litterarum continenciam procedatur. Fraternitati vestre per apostolica scripta districtius iniungendo mandamus, quatinus quantum ex laboribus vestris impensis et impendendis circa hoc mereri apud deum poteritis diligentius attendentes ad huiusmodi pacem et concordiam inter partes reformandam predictas, studiosis et indefessis sollicitudinibus intendatis et cetera contenta in prefatis eiusdem Predecessoris litteris simul cum eadem pace sicut commodius et salubrius fieri poterit exequi et compellere, nichil prorsus obmittendo de contingentibus quibusvis litteris a nobis emanatis in contrarium nequaquam obstantibus procuretis Certificare nos de hiis que quomodolibet egeritis et reperieretis in hac parte. Datum Avinion. III Nonas May pontif. nostri Anno primo. Abschrift im Codex Olivens. im geh. Staatsarchiv zu Berlin I. C. 13 p. CLV. und im Copienbuch des geh. Archiv N 392. (Doch stimmen diese Abschriften nicht ganz mit einander überein). Voigt B. V. S. 6.

[ocr errors]

No XXXI.

König Kafimir von Polen verspricht, den Ungläubigen gegen den Orden keinen fernern Beistand zu leisten.

[blocks in formation]

In Nomine domini amen. Quoniam plasmatoris omnium Jesu Christi nulla ad Belial convencio reperitur. Ideo utrique eorum simul nemo fideliter militans in hac vita poterit deservire. Sane Nos Kazimirus dei gracia Rex Polonie, quantum ex fragilitate humana valemus, dominicis preceptis ex omnibus viribus nostris cupimus inherere. Hostis antiqui calliditatem declinare, ac solius dei omnipotentis gloriam queritare. Et licet prochpudor hec non possimus Nichilominus signum bone voluntatis in hoc volumus ostentare. quod propter bonum commune omnium christifidelium simul et salutem. Necnon ob reverenciam venerabilis in christo patris, domini Jaroslai divina providencia sancte Gneznensis Ecclesie Archiepiscopi et propter complementum ordinacionis per ipsum dominum Archiepiscopum facte inter Nos ex una et Religiosos viros. dominum Magistrum Generalem et fratres ordinis hospitalis beate Marie supradicti, quam libentissime conplectimur in hoc puncto, Paganis infidelibus contra eosdem Religiosos viros.. Magistrum et fratres, necnon contra quoscunque christicolas nullatenus adesse volumus et promittimus consilio auxilio vel favore clandestine vel apperte. In quorum omnium Testimonium et evidenciam pleniorem presens scribi et nostri sigilli munimine mandavimus roborari. Datum Kalis in die Kiliani et sociorum eius beatorum martyrum. Anno domini Millesimo Trecentesimo Quadragesimo tercio.

Notariats - Transsumt vom J. 1356 im geh. Archiv Schiebl. 60. No 43 u. 13.
Voigt B. V. S. 10.

N XXXII.

Der Erzbischof von Gnesen und die Bischöfe von Leßlau, Posen und Ploczk nebst ihren Capiteln leisten Verzicht auf allen ihnen im Krieg mit dem Orden zugefügten Schaden und verzeihen die ihnen zugefügten Beleidigungen. 1343.

Nos Jarislaus divina providencia sancte Gneznensis Ecclesie Archiepiscopus, Mathias Wladislaviensis, Johannes Poznanensis, et Clemens Ploczensis eadem gracia Ecclesiarum Episcopi unacum venerabilibus fratribus nostris prepositis decanis Canonicis et Capitulis earundem Ecclesiarum tenore presencium in publicam deducimus nocionem Quod postquam zizaniorum satore procurante inter nos et nostras Ecclesias ex una, et inter honorabiles et religiosos viros dominos Magistrum et fratres ordinis Hospitalis sancte Marie domus theutunicorum Jerosolimitani parte ex altera occasione diversorum amfractuum

hincinde motorum super quibus eciam tempore domini Benedicti bone memorie pape duodecimi pontificatus sui anno quarto a nobis seu nostrum aliquibus ad honorabiles viros Magistros Galhardum de Carceribus prepositum titul. Colocensis diocesis ac Petrum Gervasii Canonicum Avicens. ecclesiarum littere apostolice fuerant impetrate, multitudo gwerrarum, dissensionum et discordiarum onustarum periculis pollulasset tractu temporis longioris donec pacis auctor, dominus Jesus christus zelator bonorum operum exstirpato discordiarum et tribulacionum flamine fructus pacis et tranquillitatis dulcifluos faceret salutifere efflorere. Quod exinde gloria deo altissimo salus et exultacio omnibus hominibus utrarumque partium exuberat et resultat Quapropter satisfaccione congrua nobis impensa nos unacum Capitulis et subditis nostris consolacione et gaudio receptis divinitus pia compassione et ignoscencia omnium iniuriarum et dampnorum inmemores durantibus gwerris et discordiis eisdem nobis illatorum et nostris a Magistro et fratribus prefati Ordinis vel ab ipsorum subditis quibuscunque irrogata fuerint remissionem premissorum in nos et nostros commissorum facimus generalem et de quolibet specialem ipsa nunquam ad animum revocare vel vindictam sumere de eisdem tenore presencium promittentes, omni dolo et fraude exclusis accione eciam iniuriarum vel impeticione qualibet in casu simili uti nolentes in foro Ecclesiastico vel Civili Renunciantes insuper expresse tenore presencium omnibus iniuriis, dampnis, maleficiis contumeliis, dicto et facto nobis aut alicui nostrum pendente gwerra illatis in bonis possessionibus et personis que omnia ob dei reverenciam pacisque et concordie unionem semper tenere promittimus illibata. In cuius testimonium et evidenciam pleniorem nostra et predictorum Capitulorum nostrorum sigilla presentibus sunt appensa. Datum in Kalis in die beatorum kiliani et sociorum eius martirum Anno domini Millesimo Trecentesimo Quadragesimo tercio.

Transsumt vom Jahre 1421 im geh. Archiv Schiebl. 75. No 13 u. 23.
Voigt B. V. S. 10.

No XXXIII.

Herzog Boguslav von Pommern verspricht dem Hochmeister des Deutschen Ordens, den zwischen dem Kőnig von Polen und dem Orden geschlossenen Frieden aufrecht halten und keinem, der ihm zuwider handle, Hülfe leisten zu wollen. - 1343.

In nomine domini amen. Quoniam omnium habere memoriam divinum est pocius quam humanum. perinde nos. Buggezlaus dei gracia Stetinensis Slavie Cassubie et Pomeranie Dax. Ruyeque princeps, ad universorum tam presencium quam futurorum noticiam deducimus per presentes. Quod ad peticionem et mandatum Serenissimi principis. domini Kazimiri. patris nostri karissimi. dei gracia Regis Polonie promittimus et spondemus. ex

certa sciencia. bona fide reverendo et Religioso viro domino et fratri. Ludolpho Konig Magistro generali et fratribus ordinis beate marie domus Theutonice. Quod si idem pater noster et dominus Rex. vel quivis alii cuiuscunque condicionis status dignitatis existant. concordiam initam et feliciter consumatam cum predictis. magistro et fratribus violabunt contraveniendo de iure vel facto quolibet contra ipsam occasione terrarum Pomeranie. Culmensis Michaloviensis. super quibus est concordia huiusmodi consumata. eidem domino Regi patri nostro karissimo vel cuilibet alteri qui occasione predictarum terrarum magistrum et fratres predictos forte inpeterent non assistemus nec eum nec eos iuvabimus verbo vel facto consilio vel auxilio. publice vel occulte ad inpediendam huiusmodi concordiam vel totaliter dissipandam. Sed pocius manutenebimus eum hortabimur fideliter et consulemus salubriter prout melius poterimus bona fide ad eandem concordiam firmiter et inviolabiliter observandam. et ut hanc promissionem nostram iuxta debitum plenius inpleamus presentes litteras in Testimonium scribi fecimus et maiori nostri Sigilli munimine roborari. Actum et datum Kaliz. anno domini Mo. CCCo. Quadragesimo Tercio feria Sexta ante diem sancte Margarete virginis. Presentibus fidelibus nostris Syfrido Ludone. Echardo de Dewicz militibus Conrado de Lipizk nostro notario.

Original-Urkunde mit dem wohlerhaltenen Siegel des Herzogs im geh. Archiv Schiebl. 50. No 15.
Volgt B. V. S. 9.

No XXXIV.

Die Herzoge Kasimir von Gnievkow und Wladislav von Lancicz und Dobrin versprechen den mit dem Hochmeister Ludolph König geschlossenen Frieden treu zu halten und bestätigen die Schenkung des Kulmerlandes, wie auch die Abtretung von Nessau, Morin und des Landes Michelau. - 1343. Kazimirus Gnewocoviensis et Wladislaus Lanticie et Dobrinensis dei gracia terrarum duces Universis et singulis presencium noticiam habituris Salutem et rei geste noscere veritatem. Dudum de statu terrarum nostrarum pacifico crebra meditacione revera solliciti circa stabile bonum concordie inter Nos ex una et Reverendos ac Religiosos viros Ludolfum Magistrum generalem et fratres Ordinis beate Marie Theutunicorum hospitalis Irlimitan. parte ex altera. Eo quod ex ipsius votiva solidacione tanto maior promittitur securitas quanto gravior iacture discrimen ex discordie preparari desidio providemus, Inter alia igitur votis nostris accomoda salutarem concordie unionem perpetuam cum dictis venerandis Magistro et fratribus et toto ordine ac ipsorum subditis desiderabiliter affectamus, ut nostro felici tempore terre nostre rediviva quiete refloreant, Et post dire longeque calamitatis hostiles angustias et eximias bellice turbinis tempestates in portu tran quillitatis et pacis pulchritudine conquiescant. Ideoque noverit presens etas et successura

posteritas, quod Nos pro nobis nostris heredibus et successoribus universis ac omnibus incolis terrarum nostrarum tam sublimibus quam aliis facimus pacem perpetuam. finem remissionem atque concordiam perpetuis futuris temporibus irrefragabiliter duraturam de omnibus iniuriis maleficiis offensis contumeliis dampnis et iurgiis dicto vel facto illatis vicissim ab una parte alteri, Promittentes fide corporaliter prestiti iuramenti. quod predictam pacem finem remissionem atque concordiam perpetuo firma grata et rata habebimus tenebimus et observabimus nec umquam contraveniemus per Nos vel alios aliqua racione vel tam de iure vel quam de facto publice vel occulte fraude et dolo penitus proculmotis, Preterea quia ad unius voti propositum convenimus altissimo inspirante Ideo ex benigna nostra provisione, que perpetuacionem et stabilitatem eorumdem venerabilium et Religiosorum Magistri et fratrum predictorum ipsorumque libertatum emunitatum privilegiorum et graciarum votive amplectitur. donacionem terre Culmensis et Castri Nessouw et Curiarum Orlow et Moryn cum suis iuribus libertatibus. utilitatibus. metis gadibus et pertinenciis universis et alia bona ac possessiones que et quas de iure ante motam gwerram idem Magister et fratres rite et racionabiliter possederunt et specialiter terram Michaloviensem quo modo et iure quibus eam ab Illustribus ducibus Cuyavie hactenus possederunt, ratificamus et presentis scripti patrocinio confirmamus, Et licet addicione plenitudo non egeat roboratur tamen interdum quod per se firmitatem obtinet ut roborantis affectus clareat, et ut beneficium cautele habundancioris accedat, unde ut cesset in antea omnis accionis impeticionis et querimonie occasio, quas Nos vel nostri heredes aut successores universi ad terras Pomeranie Culmensem aut Michalovie seu earum quamlibet partem sive iure hereditario sive devoluto seu alio iure quocumque aut consuetudine quacumque exnunc haberemus sive habere infuturum possemus, Renunciamus eisdem et quibuslibet eorum expresse presentibus pure simpliciter et in totum Renuncciantes insuper sponte et expresse tam Nos Wladislaus dux prelibatus quam Inclita domina Anna Lanticie et Dobrinensis terrarum ducissa conthoralis nostra legittima comunicata manu pari consensu et unanimi voluntate pro nobis nostrisque heredibus et successoribus universis excepcioni doli mali infactum accioni restitucionis in integrum constitucioni et consuetudini cuilibet contrarie. litteris et indulgenciis apostolicis imperialibus seu a Romanis Regibus impetratis vel impetrandis omnisque iuris canonici vel civilis auxilio. per quod nobis et Conthorali nostre prelibate seu heredibus aut successoribus nostris posset aliquo modo suffragari. Magistro vero et fratribus seu eciam ipsi Ordini preiudicium quomodolibet generari in premissis et quolibet premissorum, Promittimus insuper non inferre Magistro et fratribus predictis in rebus seu personis eorum iniurias violentas, Demum ad mandatum speciale Serenissimi Principis domini et fratris nostri carissimi

« ZurückWeiter »