Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Rustrin dicta est cumulata et signata, predictum Rivulum ascendendo usque ad Rivulum Konotop dictum, nunc tactum Rivulum Konotop ascendendo usque ad Pontem Schortz ubi palus est cumulatus et signatus, quod vulgariter eyn phal dicitur. ab eodem palo directe procedendo usque ad locum castri Schossow quod in vulgari Burcwal dicitur ad quercum que in eodem loco continetur cumulata et signata, ab inde directe usque ad lacum Brenitze ubi proprius et directius potest attingi, ab inde ad Rivum eundem lacum effluentem. eundem Rivum imicando (?) usque ad Rivum Wangermutze, tamen sic quod isti quatuor lacus videlicet Brenitze et duo Griben nominati et lacus Gozt dictus pertinent ad Claustrum Polpelin, et littus ad sinistram manum circa eundem Rivum omnino est istorum fratrum. Et eundem fluvium Wangermutze descendendo usque in fluvium Veris nominatum. Has vero prescriptas granicias volumus per nos et fratres ac successores nostros perpetuis temporibus inviolabiliter observari. Insuper duos mansos fratribus in Polpelin in bonis Lunow. pro duobus mansis in villa Koslin in commutacione per nos datos ipsis presentis scripti patrocinio confirmamus et eorumdem duorum mansorum in Lunow granicie sic describuntur. Nam primo habent inicium in loco antiquo Spangow nominato ubi lapis est cumulatus. et ab inde directe transeundo iterum ad alium lapidem cumulatum. et abinde directe procedendo ad graniciam Civitatis Dyrsow ubi lapis circa quoddam fossatum est cumulatus, In quorum omnium evidenciam et Robur firmitatis perpetue presentes dedimus sigilli nostri appensione communitas. Datum et actum in Marienburg, anno domini Millesimo Trecentesimo quadragesimo secundo die Symonis et Iude apostolorum beatorum. Huius rei testes sunt honorabiles et Religiosi viri fratres nostri in deo dilecti, Hinricus de Boventhen Magnus commendator. Fridericus de Spira Thezaurarius. Hermannus Kudorfer in Mewa. Cunradus de Gartow in Engilsberg Commendatores. Dominus Hinricus Sambiensis Ecclesie Canonicus Cappellanus noster. Hinricus de Lewensteyn. Ebirhardus Grife. Hinricus de Cranchsveld et Johannes de Valkinsteyn socii nostri, Saulus et Johannes Notarii nostri et quamplures alii fidedigni. Original-Urkunde mit dem Siegel des Hochmeisters Schiebl. LIX. No 37. (24). Voigt B. V. S. 5.

No XXIX.

Der Hochmeister Ludolf König genehmigt und erneuert den unter seinem Vorgänger dem HM. Dietrich von Altenburg (1337) mit dem Kloster Oliva über Gränzen, Fischerei und Gerichtswesen abgeschlossenen Vergleich. 1342.

In nomine domini amen. Nos frater Ludolfus kunic ordinis Hospitalis sancte Marie Jherosolimitani generalis Magister notum esse volumus universis tam presentibus quam

futuris.

Quod Religiosus vir frater Theodericus de Aldenburc felicis memorie ordinis nostri quondam generalis Magister predecessor noster volens omnes inpeticiones que inter ordinem nostrum ex una parte, et inter Abbatem et conventum de Oliva Cysterciensis ordinis ex altera, super quibusdam metis, hereditatibus. libertatibus, et piscaturis vertebantur, sopire ac penitus amputare de communi consensu et voluntate preceptorum omnium et fratrum in Mergenburc, Anno domini Mo. C°C°C°. XXXo. VIIo. In octava Assumpcionis beate Marie virginis ordinacionem talem fecit. Primo quod Abbas et Conventus monasterii dicti habebunt litus maris a portu Wisle versus occidentem usque ad eum locum ubi rivulus dictus Swilina influit in mare salsum, Et infra tantam distanciam juxta idem litus homines ipsorum de favore et connivencia predicti Abbatis et fratrum suorum liberum habebunt usum piscarie cum omnibus instrumentis. Item predicti fratres a portu Wisle circa litus versus occidentem ad longitudinem viginti funiculorum mensurando et non vicinius locare poterunt recia sua storlanken vulgariter dicta libere in mare per transversum, Et siquid homines ipsorum super idem litus deliquerint hoc ipsi et eorum fratres iudicabunt, Addito quod homines nostri piscatores dumtaxat gdanenses cum hominibus eorum habebunt usum piscandi et ardentem lapidem qui burnsteyn dicitur colligendi, quem tamen dictus Abbas et fratres sui ement et iuxta valorem solitum et consuetum procuratoribus nostris vendent, Preterea cum navibus et bonis que per tempestatem ad litus predictum eiecta fuerint, predictus Abbas vel fratres ipsius seu homines eorum se non debent occupare nec de hiis se intromittant, set disposicioni nostre et fratrum nostrorum subiacebunt, Ceterum iidem fratres habebunt unum solum rete quod strantgarn dicitur in alio litore nerie versus orientem. cum quo trahere et piscari libere debent non vicinius nisi a portu Wisle in distancia dimidii miliaris. Item in salso mari unam liberam navem habebunt per omne dominium nostrum versus occidentem. estivali et hiemali tempore pro captura allecum et piscium quorumcumque. Insuper omnes possessiones et hereditates sub tali mensura et circumferencia sicut dominus Stanislaus abbas et frater Gerhardus prior sub eorum consciencia presumunt distinwere. de certa sciencia nostra ipsis eas confirmamus auctoritate ordinis nostri universi. Insuper reddimus eis hereditatem Golizow cum suis terminis prout quondam in Jamnow pertinebat, Preterea orificium laci qui saspa dicitur, non debet obstrui per Gdanenses piscatores in parte inferiori ad duos funiculos et in parte superiori ad unum funiculum cum quibuscunque instrumentis. scilicet Rusin. seckin. vel retibus stantibus. aut aliis quocunque nomine censeantur. Hec omnia prout tempore vite predicti nostri predecessoris fuerunt ordinata et conscripta nos rata habemus et grata et de certa sciencia confirmamus, prout in maiori privilegio ipsis a nobis dato plenius est expressum. De iudicio vero predicto

rum fratrum taliter diffinimus quod ubicunque homines ipsorum deliquerint vel in quemcunque intra terminos abbacie sive in via regia vel extra viam. ipsi fratres vel eorum judices delicta talia iudicabunt. et quidquid de huiusmodi iudiciis provenerit totum debet in usus monasterii deputari. Si autem nostri homines vel hospites quicunque in via regia intra terminos abbacie deliquerint, ad nostrum et fratrum nostrorum iudicium cum pena totaliter pertinebit, extra terminos abbacie reos deducentes ne forte iuri ipsorum occasionaliter noceamus. Extra vero viam regiam si aliquod delictum commissum fuerit a nostris hominibus vel a quocunque alio ad ipsorum iudicium cum pena pertinebit, Hoc adiecto si in ipsorum terminis extra viam aliquid fuerit per nostros homines vel per hospites perpetratum et illi non fuerint arrestati vel detenti. coram nostris fratribus vel coram eorum iudicibus de huiusmodi delicto iudicium est querendum. Similiter si ipsorum homines extra terminos eorum deliquerint et non fuerint arrestati vel detenti. ipsi fratres vel eorum iudices nostris hominibus plenum facient iusticie complementum. Et ne de cetero ex parte iudiciorum predictorum fratrum aliquod contingat dubium aut inpedimentum suboriri ad perpetuam memoriam presentem litteram scribi et sigilli nostri munimine fecimus roborari. Data in castro Mergenburc Anno domini M°. C°C°C° XLII. Testes huius sunt honorabiles et religiosi viri fratres nostri dilecti Henricus de Bobenthin magnus commendator. Fridericus de spira thesaurarius. Henricus de Lewensteyn, Ebirhardus gryf. Dominus Henricus canonicus Ecclesie Zambiensis capellanus noster. Henricus Cranchisfelt. Johannes de valkinstein. socii nostri. Saulus et Johannes notarii nostri. Et alii quamplures fide digni.

Original-Urkunde (das Siegel ist abgefallen) im geh. Archiv Schiebt. LVI. N 26. Schbl. L. M 58.
Gedruckt, wiewohl fehlerhaft in den Preuß. Samml. B. III. 92.

Voigt B. IV. S. 551.

No XXX.

Papst Clemens VI. ermahnt die Bischöfe von Krakau und Kulm, das von seinem Vorgänger ihnen aufge= tragene Friedenswerk zwischen dem König von Polen und dem Orden mit Eifer zu beschleunigen.

1343.

Clemens Episcopus servus servorum dei Venerabilibus fratribus: Cracoviensi et Culmensi Episcopis Salutem et apostolicam benedictionem. Olim felicis recordationis Benedictus papa XII predecessor noster diligenter attendens et pie, quod dissensiones quas inter carissimum in christo filium nostrum Kazimirum, Regem Polonie Illustrem ex parte una et dilectos filios.. Magistrum, Commendatores et fratres Hospitalis b. M. Th. J. ex altera super eo, quod dominus Rex asserebat, dictos Magistrum, Commendatores et fratres

Culmensem, Pomeranie, Cuiaviensem, Dobrinensem et Michaloviensem Terras seu ducatus ad se pleno iure spectare, dictosque Magistrum, Commendatores et fratres terras seu ducatus huiusmodi occupasse ac detinere contra iusticiam occupatos, et recepisse fructus a tempore occupationis huiusmodi et adhuc recipere minus iuste, seque preterea multas expensas et dampna varia subiisse, dictis Magistro Commendatoribus et fratribus asserentibus, prefatas Culmensem, Pomeranie et Michaloviensem se iusto possidere tytulo, Dobrinensem vero et Cuiaviensem Terras seu ducatus predictos vigore privilegiorum eis a sede apostolica et Imperio concessorum iuste occupasse per bellum et occupatos potuisse licite possidere, necnon eis dampna gravia et innumera in personis et rebus eorum per dictum Kazimirum ac clare memorie Wladislaum genitorem suum Reges Polonie, associatis sibi Litwinis infidelibus contra deum et iustitiam intulisse non sine gravibus periculis et dispendiis suscitare studuerunt, hostis pacis non solum eisdem Regi, Magistro Commendatoribus ac fratribus ac ipsorum terris et subditis sed etiam katholice fidei ac parcium illarum fidelibus periculosa et scandalosa dispendia attulerat hactenus et incessanter etiam afferebat, necnon et infidelibus parcium earundem vicinis in sua perseveranda perfidia et audacius et presumptuosius in christicolas semendi materiam ministraverant et etiam ministrabant, amplioraque mala et pericula ex eisdem dissensionibus prodire, nisi salubribus obviaretur remediis, verisimiliter timebantur, Tandem eidem predecessori per ambasiatores et Nuncios utriusque partis, ad eiusdem predecessoris presentiam destinatos predictis omnibus expositis et per eum plenius intellectis, Ipse cupiens precisis dissensionibus predictis obviari periculosis dispendiis huiusmodi et inter partes predictas pacis deo grate concordiam reformari, deliberacione et collacione diversis vicibus cum dictis Ambasiatoribus et Nunciis super hiis prehabitis diligenter de ipsorum assensu, licet ad hoc assererent non habere mandatum, vobis et Venerabili fratri nostro.. Episcopo Misnensi, suis dedit litteris in mandatis, ut vos vel duo vestrum, si de Regis ac Magistri predictorum procederet voluntate Cuiaviensem et Dobrinensem Terras seu Ducatus predictos cum omnibus et singulis Castris, opidis et fortelliciis, villis aliisque locis consistentibus in eisdem iuribus, jurisdictionibus ac universis pertinenciis eorumdem, necnon decem milia florenorum auri per Magistrum Commendatores et fratres prelibatos vobis exhibenda, assignanda et persolvenda ad manus vestras suo nomine recipere, ipsosque Cuiaviensem et Dobrinensem Terras seu Ducatus cum castris, opidis, fortelliciis, villis et locis, iuribus, iurisdictionibus et pertinenciis antedictis, necnon huiusmodi decem milia Florenorum auri pro fructibus per ipsos Magistrum, Commendatores et fratres ex huiusmodi Cuiaviensi et Dobrinensi Terris seu Ducatibus perceptis, ac dampnis et expensis, que dominus Rex propter hoc sustinuisse se dicit, eidem Kazimiro Regi seu certo

suo nuncio ad hoc ab eo specialiter deputato absque more dispendio assignare ac reștituere integraliter curaretis, locis tamen et possessionibus, que ipsi Magister et Commendatores et fratres ante generalem occupationem ipsorum Cuiaviensis et Dobrinensis Terrarum seu Ducatuum in eisdem Cuiaviensi et Dobrinensi Terris seu Ducatibus habuerunt et possederunt ab antiquo prefatis Magistro et Commendatoribus et fratribus sicut illa tenebant et possidebant hactenus ante generalem occupationem huiusmodi tenendis possidendis per eos pacifice remansuris. Ceterum ut inter partes predictas cuiuslibet dissensionis occasio tolleretur et mutua dilectio firmaque concordia reformarentur et solidarentur in pacis perpetue firmitate, voluit Predecessor idem vobisque districte precepit, ut si quid fuisset vel remansisset questionis inter partes ipsas super ipsis Culmensi, Pomeranie ac Michaloviensi Terris seu Ducatibus, et super fructibus tam ex eis, quam ex Dobrinensi et Cuiaviensi terris seu Ducatibus prefatis per eosdem Magistrum, Commendatores et fratres perceptis, necnon super dampnis et expensis hinc inde secutis, vos super hiis tamquam pacis fervidi zelatores iuxta datam vobis a Deo prudentiam, viis et modis, quibus expedire videritis, pacem et concordiam amicabiliter tractare, et nichilominus de iure, quod Regi seu Magistro, Commendatoribus et fratribus ipsis super predictis Culmensi, Pomeranie ac Michaloviensi terris seu Ducatibus conpetit, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, auctoritate sua vos informare plenarie ac cum diligentia studeretis et quecumque super hiis vos tractare ac reperire contingeret et si qua impedimenta vel obstacula et quorum occasione seu causa emersissent forsitan circa ea fideliter in scriptis redacta eidem predecessori per vestras patentes litteras suarum vobis super hiis directarum seriem continentes fideliter referetis, Contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo, Testes autem si qui forent nominati, si se gratia, odio vel timore subtraherent censura simili appellatione cessante compelleretis veritati testimonium perhibere. Non obstantibus tam felicis recordationis Bonifacii pape VIII predecessoris nostri, qua cavetur, ne aliquis extra suam Civitatem vel dyocesim nisi in certis exceptis casibus et in illis ultra unam dietam, a fine sue dyocesis ad iudicium evocetur, et de duabus dietis in Concilio generali, quam aliis quibuscunque constitutionibus a predecessoribus nostris Romanis Pontificibus editis per quas vestre iurisdictionis explicatio in hac parte posset quomodolibet impediri seu si dictis Regi, Magistro, Commendatoribus et fratribus vel quibusvis aliis communiter vel divisim, a sede apostolica esset indultum, quod interdici vel excommunicari aut Civitates, Terre, ville, Castra et alia loca eorum ecclesiastico interdicto supponi non possent per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mencionem, et quibuslibet indulgenciis privilegiis et litteris generalibus vel specialibus eis vel eorum

« ZurückWeiter »