Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

qui cupientes, predictis suis heredibus scilicet Domino Santungen nostro Militi atque Perdor fratri suo necnon Gedethen. filio fratris eorum ipsorumque veris heredibus ac legittimis successoribus damus conferimus liberaliter et donamus de maturo fratrum nostrorum consilio voluntate et consensu has tres villas quarum vulgariter una appellatur Dorpme. alia Gelayne. tercia Dulsyenkysus. que in suis certis assignatis et demonstratis graniciis Centum et viginti duos mansos debebunt integraliter continere Iure Magdeburgensi libere hereditarie in perpetuum possidendos. Preterea damus et concedimus predictis et eorum successoribus maiora et minora iudicia in bonis prenotatis, preter viarum iudicia, que nobis et nostris fratribus precise reservamus. Insuper conferimus eis. dem, in bonis eisdem quelibet metallorum genera, preter auri et argenti, que nostris debebimus usibus applicare, Addicimus itaque volentes quod si quis quod absit, aliquem ex predictis vel ipsorum heredibus occiderit, hic pro mulcta iudiciali pene Sexaginta marcarum denariorum usualium subiacebit. de quibus quidem Sexaginta marcis duas partes ad amicos occisi seu interfecti, et terciam partem ad fratres nostros volumus derivari. Porro si aliquis ex predictis vel ipsorum posteris sive liberis seu filiis decederet. relictis filia vel filiabus extunc is. ad quem bona defuncti hereditarie devolventur. filiam. seu filias de bonis defuncti secundum statum, decenciamque earum et propaginis sue conformitatem debebit maritare. Racione autem collacionis et donacionis nostre iidem et eorum posteri cum equis et armis secundum Terre consuetudinem ad expediciones Terrarum defensiones, municiones de novo construendas veteresque reformandas seu eciam dirimendas, quantocunque ubicunque et quocienscunque requisiti fuerint servire fideliter tenebuntur, cum suis hominibus seu rusticis prout nostri faciunt contra nostros et fratrum nostrorum quoslibet invasores. Datum et actum in Balga anno domini M° CCC° XXX°. Nono in die sancte Margarete virginis.

Alte Abschrift auf Pergament im Fol. Privilegien des Stifts Samland p. 243.
Voigt B. II. S. 244. 193.

No XVIII.

Der Hochmeister Dietrich von Altenburg bewilligt der Stadt Elbing die hohe und niedere Gerichtsbarkeit innerhalb ihres Stadtgebiets.

1339.

In Gotis namen Amen. Wand menschliche brodekeit ist bevollen mit vorgessenheit an geschenen dingen, hy widir ist di schrift wan di widirbringit ermanende, was uz der luyte gehugde an langir zyt, und von tode was vorwildert, Dar umme sal kunt syn allen kegenwortigen und den zukumftigen lebenden, di desen bryf sehen horin odir lesen, daz wir Bruder Thiterich Burgrave von Aldenburg Ordens Spitalis Sante Marien dez duyzen huyses von Jherusalem Homeister mit wysis ratis vorbesichtikeit unde willen unsirre

erberin brudre, Lyhen unde geben unsirn liebin und getruwen Bürgheren der stat zu dem Elbinge durch yre biderbekeit und manchirhande dyenste uns und unsirme Ordene dicke getan und angeleit, und ouch vort tun-sullin deste willeclicher, di gerichte groz unde cleyne uzwendik der stat uf strazin wegin stigen, brücken stegin, uf Wasserin unde vlizen so verre der vorbenanten stat vriheit wendit di lenge und di breite in iren bewiseten greniczen, Dar zu uf der brücken di da geet obir daz wazzir elbing genant, ewiclichen zu Lübischem gerichte zu behaldene, doch mit sulchir undirscheit, waz van den benanten gerichten gevellit di helfte unsirme huyse, das andir teil zu der stat nuczce gevalle. Ouch welle wir, waz wir lazin an den vorbenumten gerichten odir bruchen daz das von den megenanten Burgheren an irme teile ouch si vorlazen, uz deseme gerichte welle wir uzgenomen syn unsir Pruysen, di do in den gewonheiten unde gerichten sullin bliben als si von alders syn gewesen; Ez sullen ouch di vorgesprochenen Burghere dekeine willekür an desen gerichtin, da mitte wir sy gebende habin begnadit sundir unsirre brudre vorhenknisse und willen machen odir setzcin Dar obir wir wellen, daz di selbin burghere di gröstin gerichte da vor benant, als an hals und an hant geet, übin unde richtin mit unsirre brüdre wissen und willen, uf daz unsir gabe veste, ebik und unzurbrochin blibe, dez habe wir unsir ingesigel an desen bryf gehangen. Geschehen und gegebin zu deme Elbinge uf unsirme huse In der iarzal unsirs herren geburt Tusunt drihundirt in deme Nuyn und drysigsten iare, An sante Thomas tage dez zwelflutin in kegenwortikeit unsirre lieben brüdre hi nach geschriben di daz bezcuygen Bruder Lutolp konyng Grozkumtuyr, bruder Hake Marschale und kumtuyr za kungisberg, Brudir Syfrit von zcikten Spiteler und kumtuyr zu deme elbinge, Bruder Sander von Kornern Trappyer kumtuyr zu krisburg, Brudir Thiterich von Blumensteyn der Triseler, Bruder Thiterich von Spira kumtuyr zu der Balge, Bruder Heynrich Ebilheym kumtuyr zu Brandenburg, Bruder Wynrich Knipperode kumtuyr zu Danczk, Bruder Heynrich Dusemer kumtuyr zu Strosberg, Bruder Johannes Werneke voit zu Samelant, brudir Thileman huyskumtuyr, Bruder Conrat Rote, Bruder Conrat Vasolt, bruder Johanes Schuckesper vischmeister und die eldesten brüdre dez Conventis zu deme elbinge, Bruder Cristan unsir Cappelan und Tuymherre der kirchen zu Pomesan, Bruder Heyn. rich von Cranchvelt und bruder Johannes von Falkensteyn unsir kumpane, bruder Heynrich von Lewensteyn brudir Johanes von Wellen, brudir Ebirhart Gryf, Brudir Paulus eyn meister von Rechte, Brudir Bertold von Norenberg und andir vil unsir brüdre, Darzu Meister Johanes Bando Pfharrer zu kirsburg, Hermanus von der Kemenaten und Enoch unsirre Schribere.

Original-Urkunde mit dem Ordenssiegel im Archiv des Rathhauses zu Elbing No 12.
Voigt B. IV. S. 578.

N XIX.

Der päpstliche Nuntius Galhard de Carceribus beauftragt den Propst der Kirche zu Kulm mit der Einsammlung des vom Papst Clemens V. auferlegten Zehnten von der Stadt und der Diocese von Kulm. 1339.

Galhardus de Carceribus ecclesie Titulensis prepositus Colocensis dioc. in Regnis Polonie et Hungarie Apostolicae sedis nuncius Venerabilibus et discretis viris dominis.. Preposito Culmensis ecclesie et Magistro Jacobo Plebano in Arnoldivilla Culmensis dioc. salutem in domino sempiternam, Cum a domino nostro papa, et a sede apostolica habeamus per eiusdem domini nostri pape certi tenoris litteras in mandatis, ut a domino.. Episcopo Culmensi, ceterisque Prelatis et clericis exemptis et non exemptis Civitatis et dioc. Culmensis decimam decime per felicis recordacionis dominum Clementem papam. V. in concilio Viennensi impositam recolligere deberemus. et cum aliis arduis eiusdem domini nostri pape prepediti negociis, ad eandem recolleccionem ad presens attendere non valeamus, igitur vobis auctoritate apostolica qua in hac parte fungimur committimus per presentes et mandamus quibus ad predictam recolleccionem faciendam in hac parte committimus vices nostras, quatenus a dicto domino Episcopo et aliis prelatis et clericis singulis in eadem Civitate et diocesi Culmensi beneficia ecclesiastica obtinentibus exemptis ut predicitur et non exemptis recolligere fideliter studeatis et diligenter, Volumus autem quod de omnibus que in recolligendo predictam decimam receperitis confici faciatis scripturas sufficientes, per quas nos poteritis de singulis reddere cerciores, Nos etenim de omnibus que receperitis auctoritate apostolica supradicta, quitandi et absolvendi vobis tenore presencium plenam concedimus facultatem. In cuius rei testimonium presentes litteras scribi et publicari mandavimus per Albertam publicum Notarium nostrum infrascriptum, et sigilli nostri appensione communiri. Actum et datum Cracovie Anno a nativitate domini Millesimo Trecentesimo Tricesimo nono Indiccione septima die XXI. Mensis Decembris Pontificatus sanctissimi in cristo patris et domini nostri dominiBenedicti divina providencia pape. XII. anno quinto. Presentibus Petra Fresqueti de Montepessolano Petro dicto dyac de Herduch Strigoniensis dioc. et Petro dicto Cuss de Endrid Quinqueecclesiensis dioc. et aliis multis.

Et ego Albertus Cristini clericus Cracovien. dioc. publicus Apostolica et Imperiali auctoritate notarius predicte commissioni et omnibus aliis predictis una cum prescriptis testibus presens interfui et presentem commissionem manu mea propria scripsi et de

mandato predicti domini nuncii in hanc publicam formam redegi meo nomine et signo consuetó consignando.

Original-Urkunde mit dem (beschädigten) Siegel des Nuntius im geh. Archiv Schiebl. XLVII. No 4.
Voigt B. IV. S. 571.

N XX.

Ausgleichung der Bischöfe von Ermland und Samland über die Gränzen ihrer beiderseitigen Diöcesen.

[blocks in formation]

In nomine domini amen. Sollicitudo pastoralis officii nos inducit ut que Ecclesiarum comoda et augmentum divini cultus respiciunt ferventi promocionis effectu prosequi debeamus, Eapropter nos Hermannus dei et apostolice sedis gracia Warmiensis Ecclesie Episcopus. Et nos frater Johannes eadem dei et apostolice sedis providencia Sambiensis Ecclesie Episcopus una cum predictarum Ecclesiarum nostrarum Capitulis. universis presentes litteras inspecturis esse volumus manifestum. Quod cum super limitacionibus nostrarum diocesum dubium usque in presens a multis retroactis temporibus extitisset, propter quarum dilacionem predicta Sambiensis Ecclesia ut creditur in assecucione iurium suorum dispendium aliqualiter est perpessa. Tandem matura deliberacione previa, in presencia Illustris, domini domini Theoderici de aldenburg ordinis beate marie domus theut. generalis magistri et suorum conpreceptorum infrascriptorum in limitacione predictarum nostrarum diocesum concordavimus finaliter in hunc modum. Illud non inmerito attendentes quod predicte nostre Ecclesie ab antiquo se semper fuerunt alterutrum sinceris exhibicionibus prosecute. Ascendendo videlicet fluvium pregoram usque ad castrum Insterburg ubi flumina Instrud et angrapia confluendo se contingunt. et angrapiam ascendendo ad castrum angerburg, et abinde ad orificium effluxus predicti fluvii angrape usque ad lacum que Swokisken vulgariter nuncupatur. Et ab effluxu angrapie de iamdicto lacu versus orientem diametraliter procedendo usque ad terminos Litwinorum. Ita quod fluvii et termini prenotati habeantur et sint limites nostrarum diocesum predictarum. In quorum omnium testimonium et evidenciam pleniorem presentes nostrorum ac Capitulorum nostrorum necnon Illustris domini Theoderici magistri generalis predicti sigillorum appensione dedimus communitas. Actum in castro Kungisberg sexta feria post diem beati Luce ewangeliste. XIII. Kalend. novembris. anno domini Mo. CCCo. XLo. presentibus eciam honorabilibus et religiosis viris dominis ac fratribus. Ludolfo Kunig magno Commendatore. Hakone marscalco. Johanne advocato Sambie. Friderico de Libencel. Johanne advocato Ecclesie Sambiensis. domino Johanne decano domino Conrado de Sambia Ca

nonico Ecclesie Warmiensis et Johanne plebano in Tirberg Sambiensis dioc, et aliis multis fide dignis.

Original-Urkunde mit fünf Siegeln im Urchiv des Domcapitels zu Frauenburg Schiebl. L. No 52

(in doppelter Ausfertigung). Ein Transsumt dieser Urkunde mit dem Datum: in castro Episcopali Sambiensis Ecclesie Bischoveshusen nominato Indiccione X. die XXVI. Julii a. d. a nativitate M°. CCC. XLII. im geheimen Archiv Schiebl. LII. No 10. Voigt B. IV. S. 581.

No XXI.

Schreiben der Bischöfe von Kulm, Pomesanien und Samland an das Kardinal - Kollegium, worin sie das Nichterscheinen des Hochmeisters Dietrich von Altenburg vor dem päpstlichen Stuhl mit dem drohenden Einfall des Tataren-Kaisers und dessen Verbündeten in Preußen, Kurland und Livland entschuldigen. 1340.

Venerabilibus in christo patribus ac Reverendissimis dominis suis sacri collegii ac sa

[ocr errors]

crosancte Romane Ecclesie Cardinalibus. Otto Culmensis. Bertoldus Pomezaniensis. et Johannes Sambiensis, dei et apostolice sedis gracia Ecclesiarum Episcopi cum devotissima obediencia tam debite quam prompte reverencie famulatum. Cum propter inminentes infidelium, tam paganorum quam aliorum scismaticorum et Tartarorum insidias, qui sunt nobis quasi in portis et in ortis, ac novelle christianitati in finibus sancte matris Ecclesie constitute esset periculosissimum Illustri ac Religioso viro fratri Theoderico de Aldenburg ordinis beate Marie domus theutunicorum magistro generali absentari, profecto cum nuper Nobilium.. Mercatorum, ac eciam aliorum fidedignorum veridica relacione acceperimus, quod Imperator Tartarorum, una cum principibus, maxime cum regibus Litwinorum et Ruthenorum suis tributariis, contra quos idem .. Magister cum suis fratribus ordinis domus theuton. pro defensione predicte novelle christianitatis et aliarum vicinarum regionum per continua bella intrepide exponunt se et sua. Quique iamdicti infideles decreverunt et intendunt totam nostram christianitatem et ex nomine, terras Pruscie. Curonie et Lyvonie, ubi dicti fratres habent dominium, propter mota eis bella, pro dilatacione et defensione christianitatis invadere, vastare, et quantum possent suo dominio subiugare. Cuius eciam.. Imperatoris tanta est potencia quod predictus ordo nostraque Christianitas et vicinarum regionum non sufficiet bene resistere, nisi dei gracia et sancta sedes apostolica eidem ordini graciosius assistere dignarentur. A diebus enim quibus extat memoria nunquam tali prout nunc concussa est terrore, nec tantum de bono et valente indiguit defensore, quem desuper nobis datum rebus ut nunc se habentibus vere scimus, fratrem Theodericum predictum domus theutunicorum generalem

« ZurückWeiter »