Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

cus contra quempiam predictorum quicquam cause habuerit vel querele hoc a nostris Fratribus judicatur,

Volumus etiam ut nullas consuetudines que Wilkühr vocant, inter se statuant tam in civitate quam extra, nisi de nostro procedat consilio et fratrum consensu. Item volumus ut nulla religio in predicta locetur civitate seu bonis sine fratrum nostrorum consilio et consensu, et ut nullus absque fratrum nostrorum consensu alicui religioni det vel vendat aream vel areas, domum vel domos, curiam vel curias in Civitate vel bonis ejus sed nec alicui Laico quamdiu in Civitate non cogitat residere.

Huic tamen statuto domum nostram volumus non includi, item prohibemus predicte civitatis Molhusen incolis ut nec in Civitate nec extra in bonis eorum aliquod propugnaculum vel aliquam munitionem absque nostra edificent voluntate, item omnem censum, qui de mercatorio, de budis institorum, de macellis carnium, de bancis panum, de scamnis sutorum de stuba balnearia seu de quocunque quod commune esse potest servabitur vnam partem damus predicto Nicolao sculteto suis heredibus seu successoribus et unam partem prefate Molhusen civitati, ceteras duas partes nobis et nostris fratribus servantes.

1

In recognitionem vero dominii inhabitatores sepedicte civitatis Molhusen de qualibet area dimidia duos scotos et de integra area quatuor scotos denariorum usualium singulis annis in festo beati Martini Episcopi nostre domui Elbingensi solvere tenebuntur. Excepto tamen prefato Nicolao sculteto ac suis heredibus quibus integram aream dedimus libere possidendum. Preterea possessores mansorum censualium scilicet 77. singulis annis in festo beati Martini dimidiam marcam denariorum usualis monete et quatuor pullos de quolibet manso pro censu et census nomine nostre domui predicte Elbingensi solvere sint astricti et de quolibet predictorum bonorum aratro duas mensuras, unam tritici, et unam siliginis singulis dabunt annis. Ita sane quod antedicte civitatis inhabitatores unum mansum predictorum mansorum censualium pro hortis faciendis sub eodem censu locabunt.

Insuper volumus ut prefata civitas Molhusen et villa Loberg in laboribus et in cunctis causis ipsis contingentibus ex utraque parte bono et malo inseparabiliter utentes pariter sint annexa. Porro quod villici prefate ville Loberg permittuntur manere ac sedere in prima ville locatione, et ut villam Lohberg prope civitatem Molhusen loçare ut civitati promissum fuerat non cogantur deinceps iidem villici prefate ville Loberg unum mansum ad communes usus civitatis Molhusen in satisfactionem sufficientem ex beneplacito tam civium quam villicorum pro hortis faciendis civitati Molhusen dederunt perpetue possidendum. Hoc tamen adjecto quod villici de Lohberg de eodem manso censum nostris dabunt fratribus et omnia rusticalia servitia per se facient velut prius.

Excipimus in bonis predictis Molendina, hortum in dimidii jugeris spatio vias et loca eis apta usum metallorum salis seu lapidum nobilium.

Excipimus etiam horreum laterum uno horto sibi conjuncto "et alium hortum quatuor jugerum spatio pro nostrorum usu equorum quem nostris civibus persolvimus pecunia cum parata.

Volumus etiam in bonis civitatis pro usu nostro et necessitate argillam et arenam fodendi habere liberam facultatem.

Volumus ut in predicta civitate Molhusen collatio Scholarum ad nostri ordinis Magistrum pertineat generalem.

In eadem civitate regimen Campanatie civibus Civitatis Molhusen committimus conferendum tamen cum consilio plebani pariter et consensu.

Ne autem super his in posterum calumniosa erroris incommoda valeant suboriri presentem literam nostro sigillo et subnotatis testibus roboratam ipsis consulibus contulimus ad munimentum. Testes sunt hujus religiosi in Christo Viri Fratres ordinis nostri frater Theodoricus de Benzingenrode vice-Commendator in Elbing, frater Johannes Wescke, socius noster, Frater Eccardus de ramis Magister nemorum, Frater Conradus Ruffus Frater Conradus Vasoldi et alii quam plurimi nostri ordinis Fratres et viri fide digni. Datum et actum in Elbinga, anno incarnationis dominice. Millesimo, trecente simo, tricesimo octavo, decimo octavo Calendas Septembris.

No XII.

Der Bischof und das Kapitel zu Ploczk bitten den Papst Benedict XII. die Vermittlung zu übernehmen, daß der vom Könige von Böhmen vermittelte Friede zwischen dem König von Polen und dem Deuts schen Orden aufrecht erhalten werde. — 1333.

Sanctissimo ac Beatissimo in christo Patri domino suo Reverendo. domino Benedicto. Sacrosancte Romane ac universalis Ecclesie Summo Pontifici. Clemens humilis Episcopus ac.. Capitulum Ecclesie Plocensis de provincia Polonie in fine christianitatis constituti. cum reverencia tam debita quam devota, pedum oscula beatorum. Coram vestre sanctitatis clemencia tenore presencium. protestamur publice et expresse, quod nos ex fama et relatu publico recepimus et audivimus pro notorio in partibus nostris. a pluribus fidedignis, quod guerra. ac discordia, que inter Inclitum Principem, dominum, Kazimirum. Regem Polonie ex una. et Religiosos viros. dominum Magistrum generalem et ceteros fratres ipsius ordinis hospitalis sancte Marie. domus Theuthonicorum Irlm. ex parte al

tera fuerat exorta. super quibusdam Terris litibus et controversiis extitit sopita per Serenissimum Principem dominum Regem Bohemie. arbitrum a partibus ad hoc assumptum. concordia mediante. Quam concordiam. dominus. Magister. cum fratribus predicti parati essent servare prout didicimus ab eisdem. Quare vestram sanctissimam paternitatem. devote ac humiliter exoramus. quatinns. more patris pii super hiis misericorditer dignemini providere. quod inter predictos Regem. et Magistrum. ac fratres. tam dura guerra. in partibus Polonie vestre sanctitatis remedio valeat terminari. Quod deinceps sanguis christianus amplius non ledatur, qui prochdolor alias. inter dominos prenotatos hinc et inde multipliciter est effusus. In cuius rei testimonium Sigilla. nostrum. et Capituli nostri predicti. presentibus sunt appensa. Datum in Ploczk, in vigilia. Omnium sanctoAnno domini. Millesimo. ċċċ. xxx. Octavo.

rum.

Original - Urkunde mit den wohlerhaltenen Siegeln des Bischofs und Kapitels im geheim. Urchiv
Schiebl. 60. Ne 20.

Voigt B. IV. 565.

No XIII.

Die Neustadt Thorn erhält die Erlaubniß sich durch Mauer und Graben stärker zu befestigen. 1338. Acciones quas mundus ordinat, delet oblivio nisi voce testium aut scripti memoria fulciantur stabili firmamento. Hinc est quod Nos Consules ac tota universitas nove civitatis Thorun notum esse volumus universis, presencium noticiam habituris tam posteris quam modernis, Quod de Reverendorum dominorum nostrorum fratris Sanderi de Cornre Commendatoris nostri, fratris Heinrici de Blwmensteyn vicecommendatoris petitionum invencionibus ex parte Reverendi domini nostri generalis Magistri propriisque instinctibus pietatis ad Consules ac Cives antique Civitatis pro nobis interpellantibus favorabiliter et directis, Quibus ipsi Consules ac Cives specialis eciam gratitudinis favore inclinati, fossatum et murum super eorum libertate fodi et construi singulari benivolencia gratuite admiserunt. Qui murus de novissima nostra Turri murum antique Civitatis contingente usque ad Lapidem prope villam polonicalem Granicies ambarum Civitatum sequestrantem protenditur et circa fossatum extremum civitatis veteris terminatur, Ultra quem murum prout iam constructum non quicquam iuris seu libertatis habemus vel habere debeamus, nisi pro fossati inundacionis tuicione, ne ipsum cuiuspiam malingnancia sordibus deturparet, sepem muro sine aliquo medio contiguam, non tamen de iure, sed specialis favoris admissione Consulum et Civium predictorum. Nec tacendum, quod predicte civitatis antique Consulibus et Civibus in eorum Privilegiis seu Libertatibus ibidem hucusque habitis nolumus inantea preiudicium aliquod generari. Ut autem omnia

hec premissa robur firmitatis optineant, per nos et nostros Successores inviolabiliter observanda presentem Litteram memorati domini nostri Commendatoris Sigillo ad nostre peticionis instantiam appenso, cum nostre civitatis Sigilli appensione dedimus communitam. Datum anno Incarnacionis dominice Millesimo Trecentesimo Tricesimo octavo in die beate Lucie.

Original-Urkunde mit zwei Siegeln im Archiv des Rathhauses zu Thorn Cist IV. No 14.
Voigt B. IV. S. 574.

No XIV.

Der Abt und Convent des Klosters Oliva erklären in einem Schreiben an den Papst die von verschie denen Feinden des Ordens gegen ihn ausgestreuten üblen Nachrichten für Verleumdungen.— 1338. Sanctissimo in christo Patri domino Nomine et gracia Benedicto sacrosancte Romane ecclesie summo Pontifici Frater. S. abbas, Totusque conventus fratrum in Oliva ordinis Cysterciensis, cum devotis oracionibus, et reverencia debita pedum oscula beatorum, Quoniam quidam Emuli religiosorum virorum fratrum ordinis sancte marie theuthonicorum puram innocenciam coram beatitudine vestra indebite denigrando non verentur fallaciter infamare, eis inponendo talia que non solum bonorum, verumeciam honoris, ipsis privacionem inferunt et iacturam, Quare sanctitati vestre supplicamus humiliter genibus provolutis, quatenus huiusmodi suggestionibus quibus nullam inesse credimus rei veritatem, et ex diutine et cottidiane conversacionis noticia scimus veraciter, vestre sanctitatis aures non paciamini infestari, sed ipsas reicientes ut frivolas dictorum fratrum comoditatibus paterna sollicitudine dignemini providere, Presertim cum iidem fratres. viri Religiosissimi se ipsos decenter et honeste conservantes in sui ordinis disciplina, sibique subiectos in equitatis ac mansuetudinis moderamine gubernantes in Orjentalibus partibus sint lumen Ecclesie, et nostrarum parcium christiani populi columpna, clipeus, et munimen, Ipsi enim pro dilatacione fidei catholice sua bona et personas diversis periculis exponere non formidant, Nos eciam et diversorum ordinum Religiosi in ipsorum terris habitantes, de ipsorum protectione et cottidianis beneficiis sustentamur, hoc semper conspicimus, hoc ausi sumus dicere, hoc audacter et intrepide salvis conscienciis sub testimonio nostre fidei confirmamus. Datum in Oliva, anno domini M. ċċċ. XXXVIII. in die beati Wilhemmi Pontificis et confessoris.

Original-Urkunde mit den wohlerhaltenen Siegeln des Abts und Convents im Geheimen Archiv
Schiebl. LIV. Nro 5.

Voigt B. IV. S. 561,

No XV.

Protestation des Bevollmächtigten bes D. Ordens zu Warschau gegen den richterlichen Ausspruch der päpstlichen Commissarien in der Streitsache des Ordens und des Königs von Polen. — 1339.

In nomine domini amen. Anno nativitatis eiusdem Millesimo Trecentesimo Tricesimo Nono. Indiccione septima Quarto die Mensis Februarii hora quasi tercia. In domo advocati Civitatis Warschovie Poznaniensis dyocesis Pontificatus sanctissimi in christo Patris et domini nostri Domini Benedicti pape Duodecimi anno Quinto. In presencia nostra notarii infrascripti et testium subscriptorum Coram reverendis viris Dominis Galhardo de Carceribus preposito Tytulens., ac Petro Gervasii Canonico aniciensi Constituti honorabiles et discreti viri ac domini Magister Martinus Canonicus Ecclesie Warmiensis, et plebanus Elbingensis, Iacobus Plebanus in arnoldisdorf Culmensis dyoc. Magister Bando Clericus Pomezaniensis dyoc., Protestaciones fecerunt Magistro Martino prefato dicente. Reverendi domini Nos protestamur quod quidquid pro parte dominorum nostrorum coram vobis facturi vel dicturi sumus per hoc non intendimus in vos tanquam in iudices consentire, Nec per ea que coram vobis per nos inantea fient vel fieri contingent, intendimus recedere a prefactis. Et paulo post dominus Iacobus predictus quandam appellationem, alias per eum interpositam innovavit et denuo interposuit et apostolos primo secundo et tercio. et cum instancia peciit, tenor autem appellacionis sequitur in hec verba. In Nomine Domini amen Cum in oppressorum subsidium appellacionis remedium sit provide per sacros Canones institutum, Idcirco ego Iacobus plebanus in arnoldisdorf Culmensis dyoc., procurator et nuncius specialis Magnifici et Religiosi domini Theoderici de aldenburg Ordinis hospitalis sancte Marie domus Thewton. Irlm. Magistri Generalis ac conpreceptorum et fratrum suorum nomine procuratorio constitutus coram vobis honorabilibus et reverendis viris et dominis Galhardo de Carceribus preposito tytulens., ac Petro Gervasii Canonico aniciens. salvis protestacionibus quas premisi propono et dico, quod vos in causis que vobis a sanctissimo patre et domino, domino Benedicto papa duodecimo ad supplicaciones et suggestiones Magnifici principis Domini Kazimiri Regis Polonie. Necnon reverendi patris domini Janizlai archiepiscopi Gneznensis commisse dicuntur. licet ob reverenciam sedis apostolice ipsas commissiones vos necessario habebatis suscipere. Tamen non debebatis ipsas tam faciliter admittere nec eas in detraccionem fame dominorum meorum, maxime eis non vocatis, nec per contumaciam absentibus publicare facere, nec earum virtute vobis partes iudicis ulteriores assumere, nec vigore aut occasione earum contra dictos dominos meos procedere quoquomodo, Quia heedem commissiones sunt invalide nulle et nullius vigoris ex

« ZurückWeiter »