Traduction complette de Tacite: avec des notes historiques et critiques, et des supplémens, Band 3

Cover
Moutardier, 1799
 

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 335 - Morum quoque tempora illi diversa; egregium vita famaque, quoad privatus, vel in imperiis sub Augusto fuit ; occultum ac subdolum fingendis virtutibus, donec Germanicus ac Drusus superfuere. Idem inter bona malaque mixtus, incolumi matre ; intestabilis saevitia, sed obtectis libidinibus, dum Seianum dilexit timuitve; postremo in scelera simul ac dedecora prorupit, postquam remoto pudore et metu, suo tantum ingenio utebatur.
Seite 73 - Nam cunctas nationes et urbes populus aut primores aut singuli regunt: delecta ex iis et consociata rei publicae forma laudari facilius quam evenire, vel si evenit, haud diuturna esse potest.
Seite 81 - Egressus dein senatu , vitam abstinentia uni vit. Libros per aediles cremandos censuere patres ; sed manserunt , occultati et editi. Quo magis socordiam eorum inridere libet, qui praesenti potentia credunt exstingui posse etiam sequentis aevi memoriam. Nam contra , punitis ingeniis, gliscit auctoritas : neque aliud externi reges, aut qui eadem saevitia usi sunt , nisi dedecus sibi , atque illis gloriam peperere.
Seite 277 - Contra alii fatum quidem congruere rebus putant, sed non e vagis stellis, verum apud principia et nexus naturalium causarum; ac tamen electionem vitae nobis relinquunt, quam ubi elegeris, certum imminentium ordinem. Neque mala vel bona, quae vulgus putet: multos, qui conflictari adversis videantur, beatos, at plerosque quamquam magnas per opes miserrimos. si illi gravem fortunam constanter tolerent, hi prospera inconsulte utantur.
Seite 77 - Titus Livius, eloquentiae ac fidei praeclarus in primis, Cn. Pompeium tantis laudibus tulit ut Pompeianum eum Augustus appellaret; neque id amicitiae eorum offecit.
Seite 289 - ... (Francesco Petrarca, Le Familiari, ed. V. Rossi, I, Firenze 1933, p. 188). Propenderei, però, per altra fonte meno diretta, gli Annali di Tacito, VI xxviii: «post longum saeculorum ambitum avis phoenix in Aegyptum venit praebuitque materiem doctissimis indigenarum et Graecorum multa super eo miraculo disserendi...
Seite 243 - Neque frustra praestantissimus sapientiae firmare solitus est, si recludantur tyrannorum mentes, posse aspici laniatus et ictus, quando ut corpora verberibus, ita saevitia, libidine, malis consultis animus dilaceretur.

Bibliografische Informationen