Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

fratres karissimi, et divulgatum est per multa loca, qualiter homines mali adversus me insurrexerunt et debilitare voluerunt et miserunt super me gravia crimina, propter quam causam3 iste clementissimus ac serenissimus domnus Carolus una cum sacerdotibus et optimatibus suis istam pervenit ad urbem. Quam ob rem ego Leo pontifex sanctae Romanae aecclesiae a nemine iudicatus neque coactus, sed spontanea mea voluntate purifico me in conspectu vestro coram deo et angelis eius, qui conscientiam meam novit, et beato Petro principe apostolorum, in cuius conspectu consistimus, quia istas criminosas et sceleratas res, quas illi obiciunt mihi, nec perpetravi nec perpetrare iussi. Testis mihi deus est, in cuius iudicium venturi sumus et in cuius conspectu consistimus et hoc propter suspiciones malas tollendas mea spontanea voluntate facio, non quasi ego hanc consuetudinem aut decretum in sancta aecclesia successoribus meis necnon et fratribus et coepiscopis nostris imponam, sed ut melius a vobis abscidatis rebelles cogitationes.s

d

Acta sunt haec a pontificibus Romanis non urgentibus causis magnis pro sola repulsa falsae opinionis et malae suspitionis. At nunc urget causa gravissima scilicet aecclesiae scissura perniciosa de opinionibus et suspitionibus oborta inter sacerdotium et regnum, quam sanare non posse timemus, nisi decisis causis, quas perstrinximus. Quibus autem principibus excusationes de preterito et iustas promissiones de futuro mitti conveniat, licet vestra sapientia per se valeat pensare, tamen quia mihi qualitas principum nota est magis quam vobis, non indignetur mihi pusillo, sancta pietas vestra, quod vobis designo et suggero.

Gratiarum actiones solvimus pro litteris a domno apostolico michi ac pro me domno meo Salzburgensi 2 missis, qui nimirum discretione apostolica usus recte cohibuit in suis litteris

c. 18; obigem Wortlaute liegt der Text Ivos (decr. V. 313, Panormia V, 4) zu Grunde.

a. audiendam, Pertz. b. rex P. c. et purgo P. d. mihi obiciunt P.
u. Ivo.
e. est deus P., est mihi deus J. f. in canonibus inventum
sit aut quasi P. sed
g.

[ocr errors]

cogitationes fehlt bei P.

1 1164, März 22, Pez VI, 1, 399. Jaffé 7370. 1167 erhielt Gerhoch in dieser Angelegenheit nochmal eine officiöse Mahnung vom Cardinale Centius. Pez VI, 1. 563 MGs. 17, 497.

2 Pez VI, 1, 398, Jaffé 7369, Meiller 107 nr. 251. Diese beiden Schreiben wurden durch Gerhochs Brief an den Papst (Pez VI, 1. 348) veranlasst.

[ocr errors]

me atque adversarios meos a publicis disceptationibus de fide catholica monens contentos nos esse antiquis terminis patrum Athanasii aliorumque sanctorum, ne occasione disceptationis publicae offendiculum fieret pusillis in fide. Quod autem sensu adversariorum meorum nondum plene cognito distulit iudicialem sententiam, placet mihi et placere debet amatoribus iusticiae optantibus una mecum, quatinus et meo et illorum sensu ad plenum cognito de throno apostolicae dignitatis procedant fulgores et voces et tonitrua contra falsiloquos ad corroborandum veridicos, ut iam ex parte audivimus factum in Francia, ubi, sicut fama refert, condempnatus est error negantium vel deum hominem vel hominem deum essentialiter sive substantialiter dicendum itemque contendentium hominem a verbo dei, (a) deo in deum assumptum non esse dei patris naturalem filium, sed naturalis filii vestimentum et habitum, quorum utique condempnatio iusta est, quod etiam ex naturalibus evidenter probari potest

[ocr errors]

Nolo autem sic estimari hoc scriptum meum vel cetera scripta mea quasi tubae clangorem de alta specula resonantem per talem doctorem, quali congruit illud in Ezechiele dictum:' Et tu fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel et cetera, quia nec ego recognosco me talem nec teneo in aecclesia tam altam sedem, ut vel ego speculator vel sedes mea specula dici congruenter valeat. Attamen quia in domo dei mansiones multae sunt et caulae ovium diversae sub unius magni pastoris cura sunt in una aecclesia magna, in qua ego ut parva ovicula delitesco, congruum putavi, immo necessarium duxi, ut videns hincinde congruentia pericula bestiis undique frementibus, de quibus dictum est:3 Ne tradas bestiis animam confitentem tibi balatum qualemcunque darem et pro posse meo exaltarem, quo etsi non longe lateque saltem alicubi audito mihi periclitanti succurratur vel a pontifice Romano vel ab imperatore christianissimo vel certe ab aliquo dei servo seu, quod maxime opto, a pastore illo bono, qui dicit: Ecce ego ipse requiram oves meas

a. corr. f. disputationibus.

13, 17, über die häufige Benützung dieser Stelle Heinzel, 138.

2 Joan. 14, 2.

3 Ps. 73, 19.

4 Joan. 10, 15, 14, 4, 5.

et visitabo eas, sicut visitat pastor gregem suum quique animam suam posuit pro ovibus suis, quas ipse cognoscit quaeque illum cognoscunt et secuntur eum; alienum autem non secuntur, sed fugiunt ab eo, quia non noverunt vocem alienorum, de quibus ipse pastor bonus conqueritur dicens: Alieni insurrexerunt in me et fortes quesierunt animam meam et non proposuerunt deum ante conspectum suum. Continget mihi pauperculo ex affectu et sententia canere, quod sequitur:2 Ecce deus adiuvat me et dominus susceptor est animae meae. Averte mala inimicis meis et cetera usque in finem psalmi.

1 Ps. 53, 5.

2 Ps. 53, 6.

DIE ZUSAMMENKÜNFTE

JOSEFS II. UND FRIEDRICHS II.

ZU NEISSE UND NEUSTADT.

VON

ADOLF BEER.

« ZurückWeiter »