Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

mani pontificis iudicio nos temere iudicare iudicemur, de simili causa Romani pontificis audiamus iudicium. Dicit enim Leo IV Loudewico augusto: Nos si incompetenter aliquid egimus et in subditis iustae legis tramitem non conservavimus, vestro ac missorum vestrorum cuncta volumus emendare indicio, quoniam, si nos, qui aliena debemus corrigere, peiora committimus, certe non veritatis discipuli, sed, quod dolentes dicimus erimus pre caeteris erroris magistri. Item Gregorius (1) Felici episcopo: Si ea destruerem, quae antecessores nostri statuerunt, non constructor, sed eversor esse iuste comprobarer testante veritatis voce, quae ait: Omne regnum in se ipsum divisum non stabit et domus adversus se divisa destruetur. 3

b

2

Igitur si cum regni hostibus a Romano pontifice assentientibus domnis cardinalibus factum est qualecunque laudamentum, quia inde permotum est regnum et scissa est aecclesia, iustum est, congruum est, necessarium est ad medicinam tanti mali, ut aut negetur factum aut iustum demonstretur, ne de opinione ambigua in aecclesia dei non solum scandalizentur pusilli, sed et, si fieri potest, in errorem inducanturd etiam electi. Et quidem necesse est, ut veniant scandala, sed ve homini, per quem scandalum venit. Qui hoc dixit, non papam, non cardinalem, non episcopum, non imperatorem excepit, sed indifferenter inprecatus est: ve homini, per quem scandalum venit. Caveat igitur domnus papa, cavete vos quoque domni cardinales, ne per vestram taciturnitatem scandalum veniat, immo quia iam venit, ne diu maneat nullo ex vobis negante aut iustificante illud conpromissionis pactum vel per nuntios idoneos vel per epistolas certas, cuius divulgatio peperit et dilatavit inminens scisma, quo et sacerdotium gravatur et regnum quassatur, quasi alterum per alterum sit destruendum, cum potius alterum altero sit fulciendum et neutrum alteri permiscendum. Unde Nicolaus papa (I) Michaeli augusto (III) scribens dicit inter

a. incopetenter. b. este fehlt bei Hinschius. c. omnis scientia et lex adversum se divisa. H. d. corr. für mittantur.

1 Iv. deer. V, 22, Gratiani decr. c. 2 qu. 7 c. 41. Jaffé nr. 2005.

2 Hinschius 749 (Opp. Ed. Maur. cp. XIV, 17, opp. 2, 1278). Grat decr. c. 25, qu. 2 c. 4.

3 Luc. 11, 17.

4 Math. 18, 7.

cetera: Cum ad2 verum ventum est eundem regem atque pontificem, ultra sibi nec imperator iura pontificatus arripuit nec pontifex nomen imperatorium usurpavit, quoniam idem mediator dei et hominum, homo Jesus Christus, sic actibus propriis et dignitatibus distinctis officia potestatis utriusque discrevit propria volens medicinali humilitate sursum efferri, non humana superbia rursus in inferno demergi, ut et christiani imperatores pro aeterna vita pontificibus indigerent et pontifices pro cursu temporaliuma. tantummodo rerum imperialibus legibus uterentur, quatinus spiritualis actio carnalibus distaret incursibus et ideo militans deo se minime negotiis secularibus implicaret ac vicissim non ille rebus divinis presidere videretur.

Si hacc regula in sede apostolica deprompta et apostoli Pauli testimonio roborata servaretur, nunc in sede apostolica et in tota aecclesia sacerdotio et regno suis terminis contento pax esset, quam accclesiam nunc turbat inminens scisma contentione crudeli, quasi vel sacerdotium a regno vel a sacerdotio regnum destrui vel obprimi valeat, ita ut alterum sine altero dominetur. Quod non ita erit, quia utrumque usque in finem seculi permanebit illo pontifice ac rege utrumque moderante ac servante, qui linum fumigans non extinquet et calamum quassatum non conteret, donec eiciat ad victoriam iudicium. Usque ad illud iudicium stabit in aecclesia sacerdotium licet fumigans et non ita luminosum, sicut fuit in illis, quibus dictum est: Vos estis lux mundi. Stabit et regnum licet commotum et calamo fragili et quassato assimilatum. Stabunt ambo haec rerum culmina, donec eiciat dominus ad victoriam iudicium supremum et extremum nec est in beneplacito dei, ut alterum destruatur ab altero.

Cum hacc ita se habeant, opere precium est o domni cardinales, ut, si vultis aecclesiae membra divisa coadunare, notum faciatis regno et aecclesiae, quod non, sicut vulgatum est, intenditis ad destructionem regni vel imperii, pro cuius honore

a. temperalium. b. sic.

1 Labbé, Conc. 9, 1344, Iv. decr. IV, 188, Grat. decr. d. 10 c. 8 Jaffé 2111. 2 Nempe Christum L.

3 2 Tim. 2, 4.

4 Isai. 42, 3.

5 Matth. 5, 14.

integraliter servando principes regni usque ad mortem certare decreverunt, qui cum sint multi et magni, pro parvo habent excommunicari, sed eorum excommunicatio scismatis ampliatio et confirmatio erit, nisi deus avertat, quia, ut ait Augustinus,1 ubi multitudo est in culpa, ibi consilia separationis inania sunt et perniciosa, quia impia et superba atque sacrilega, et plus turbant infirmos bonos, quam corrigant animosos malos. Huc accedit, quod et illi suum, quem dicunt papam, paratum ad maledicendum habent, per quem in se maledicta extenuare solent.

Quibus omnibus consideratis iuxta sapientiam vobis divinitus inspiratam cogitate, qualiter nobis miseremini saltem vos amici nostri et domini. Moveat pietatem vestram vexatio inostra et dispersio agnorum beato Petro commissorum, cui bi dictum est a domino:3 Pasce agnos meos et semel: Pasce oves meas, ut videlicet pro tenellis agnis maiore cura vigilaret quam pro magnis ovibus, cum tamen et oves foetae indigeant illa discretione, qua usus est Jacob nolens greges ovium suarum nimiis laboribus in via vexare cavens, ne morerentur uno die cuncti greges.

tam.

Ecce nunc tempus est miserabile, quo pastores ovium iurant, ut pacem qualemcunque habeant per obedientiam Guidoni quem Paschalem papam (III) dicunt, promissam vel iuraVerum qui nec iurare nec promittere volunt illi obedientiam, predonibus exponuntur et disperguntur, sicut in Salzburgensi accclesia ex parte accidit, in qua initium dolorum preostensum ceteras aecclesias tenuit considerantes, quod nec patruo » suo, domno nostro archiepiscopo, domnus imperator vult parcere, nisi voluntati suae acquiescat, sicut multi episcoporum iam fecerunt, qui etiam subiectos in idipsum trahunt non consentientes persequendo, consentientes perdendo. Qui vero meliores inter eos videntur, non cogunt suos iurare, sed sibi tantummodo promittere obedientiam, quod et multi faciunt quibusdam

a. corr. für periculosa. b. corr. für voluntate.

1 Contra ep. Parmen. III, 14, opp. 9, 65.

2 Job. 19, 21.

3 Joann. 21, 15-17.

4 Gen. 33, 13.

5 Conrad II., ein Bruder Otto's von Freising, war Stiefoheim des Kaisers, Cont. Claustroneob. I. MGs. 11, 611, MGI. 2, 134.

6 Ann. Reich. MGs. 17, 472.

in simplicitate, quibusdam in astucia sua deprehensis et illaqueatis, ita ut alii mortui absorbeantur, alii vivi. Nam qui simpliciter incedunt nescientes malum esse, quod faciunt, mortui absorbentur; qui vero sciunt malum esse illi obedientiam promittere, quem non ignorant obedientiam perversam iurasse, vivi absorbentur. Sed aliqui eorum sic se palliant, ut obedientiam promittant secundum canones illi, quem sciunt iurasse contra canones obedientiam. Aliqui vero promittunt obedientiam debitam ci, cui nullam debent obedientiam, eo quod sit extra Bethaniam, extra domum obedientiae, in qua sola placet obsequium Mariae ac Marthae, in qua placent lacrimae poenitentium et unguentum ordoriferum, cuius odore tota domus obedientiae impletur. Neque illud foras efferetur, sicut nec agni carnes in una domo edendae foras efferendae sunt, quia nec in scismate nec in heresi aliqua iamiam dampnata inveniri possunt.'

Hace nobis asserentibus privatim ac publice, ut egressos reinvitemus, multi nobis contradicunt, qui nos scismaticos esse asserunt et se universalem aecclesiam propter sociam multitudinem. Unus autem ex illis, cum esset pontifex partis illius, dixit mihi Papiae domno imperatore curiam tenente illic, ubi et ego cum domno meo archyepiscopo affui: 2 Nonne indicatis hereticum et symoniacum, si quis vendit benedictiones? Et ego: Judico inquam. Et ille: Nonne inquit peius est vendere maledictiones? Respondi: Vere peius et talis venditor sine dubio est hereticus et symoniacus. His a me concessis ille intulit: Ergo symoniam grandem commiserunt, qui pro pecunia Siculi et Mediolanensium compromiserunt excommunicandum a se domnum imperatorem per occasiones aliquas et non absolvendum sine assensua eorum, qui pecunias dederunt sub tali cautione, ut obeunte Adriano papa (IV) nullus in eius locum substitueretur, nisi qui eadem compromissione teneretur. Ad haec ego dixi: Quod si ita esset, compromissio talis a symonia excusari non posset. Addidi etiam:

a. corr. für consensu.

1 Dial. de differ. cler. saec. et reg. Pez II, 2, 473 f; Liber contra duas haer. Pez I, 1, 291; Tract. adv. simon. Martène, thes. anecd. 5, 1478 f.; expos. in ps. 64, Baluz 5, 207; Ep. ad card. Pez VI, 1, 552.

2 1164, Sept. Ann. Reich. MGs. 17, 471, Gesta archiep. Salisb. MGs. 11, 46. 3 MGI. 2. 124, de inv. Ant 146.

Sed absit ab omnium fidelium fide talia tam execrabilia de tantis viris credere, quos etiam non decet iudicari de sola opinione ambigua, cum illi nec ultro confessi neque iudicialiter convicti sunt neque in talibus contractibus manifesti. Contra hace unus ex capellanis imperialibus: Immo, inquit, iam manifesti et per socios criminis manifestati. Ad haec ego: Non est, inquam, conveniens testimonium sociorum criminis, quia, ut sacris canonibus astruitur,' nemini de se confesso credendum est super crimen alienum. Contra hoc ille: In hac, inquit, regula excipitur crimen lesae maiestatis, de quo etiam credendum est sociis ipsius criminis, qui hoc prodentes non ex crimine dampnandi, sed ex proditione talis culpae laudandi sunt. Fuit autem contra imperialis dignitatis maiestatem facere talem conpromissionem, cuius observator est reus maiestatis cuiusque proditores iudicantur inmunes ex legibus imperialibus. Et ego: Habeto, inquam, tu tibi leges imperiales et secundum eas iudica in curia, quod spectat ad illas. Ecclesia vero habet canones illam tuam exceptionem non admittentes, immo a causis accclesiasticis leges saeculi excludentes, nisi ubi concordant sacris canonibus, quibus in ista controversia utendum est.

3

Si omnia inter curiales mihi obiecta vellem replicare cum responsis, quibus ad ca, prout potui, respondi, fastidium esset legenti, sed istud pretermittere non possum, quod multi mirantur longe lateque auditam esse vocem falsae matris dicentis: Nec mihi, nec tibi sit, sed dividatur et nusquam sonare vocem verae dicentis: Date huic infantem vivum et nolite eum interficere. Nam si haec vox fuisset audita, Salomon verus iam terminasset litem, quae adhuc prolongatur, dum verae matris, cuius viscera moveantur super filio suo, affectus non sentitur. Et forsitan deo disponente ideo gladio materiali sumus expositi, ut saltem horrore ac fulgore huius gladii viscera materna permoveantur et recognoscantur, quibus eatenus occultatis iudicium quoque Salomonis occultatur. Salomonis occultatur. Putabamus tamen conciliis universalibus et consiliis familiaribus litem hanc terminandam et ob hoc ipsi domno imperatori suggestum est a

a. culpa.

1 Iv. decr. V, 288.

2 Auch bei Gratian deer. c. 15 qu. 3 c. 5, de inv. Ant. 147.

Iv. decr. N. 86, 187, Grat. deer. d. 10 c. 1.

4 3 Reg. 3, 26, 27, vgl. de inv. Ant. 148.

5 De inv. Ant. 150, 155.

« ZurückWeiter »