Die Werke der Hrotsvitha

Cover
Bauer u. Raspe, 1858 - 362 Seiten
 

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 121 - Unde ego, Clamor Validus Gandeshemensis, non recusavi ilium imitari dictando, dum alii colunt legendo, quo eodem dictationis genere, quo turpia lascivarum incesta feminarum recitabantur, laudabilis sacrarum castimonia virginum iuxta mei facultatem ingenioli celebraretur.
Seite 121 - Vestrae igitur laudandae humilitatis magnitudinem satis admirari nequeo magnificaeque circa mei utilitatem benignitatis atque dilectionis plenitudinem condignarum recompensatione gratiarum remetiri non sufficio, quia, cum philosophicis adprime studiis enutriti et scientia longe excellentius sitis perfecti, mei opusculum, vilis mulierculae, vestra admiratione dignum duxistis, et largitorem in me operantis gratiae fraterno affectu gratulantes laudastis, arbitrantes, mihi inesse aliquantulam scientiam...
Seite 175 - Christe, quid prodest castitatis professionem subiisse, cum is amens mea deceptus est specie ? Intende, Domine, mei timorem, intende, quem patior dolorem ! Quid mihi, quid agendum sit, ignoro. Si prodidero, civilis per me fiet discordia ; si celavero, insidiis diabolicis sine te refragari nequeo. lube me in te, Christe, ocius mori, ne fiam in ruinam delicato 10 juveni ! Andronichus.
Seite 298 - Romam pollenti jure superbam, Quae semper stabilis summum fuerat caput orbis, Edomat et gentes, Christo favente, feroces, Quae prius ecclesiam laniabant saepe sacratam. Post hunc Henricus fuerat feliciter ortus, 120. Inpositoque patris famosus nomine regis, Provida quem Domini...
Seite 309 - P. Tandem percerte forti devictus amore, Ilico poenalem proicit de corde timorem, Et, sub nocturnis nimium secreto tenebris Adveniens, in regalem se contulit urbem, 425. In qua natalem regis celebrare perennis Rex pius obsequiis coepit sollempniter aptis; Depositisque suis ornamentis pretiosis, Simplicis et tenuis fruitur velamine vestis, Inter sacratos noctis venerabilis hymnos 430. Intrans nudatis templi sacra limina plantis. Nec horret hiemis saevum frigus furientis, Sed prono sacram vultu prostratus...
Seite 302 - O quam tranquillum ridens deduceret aevum \ Fortunata satis nostrae res publica gentis, \ Quae nimis imperio regis regitur sapientis, \ Si non antiqui mala calliditas inimici \ Turbaret nostrum secreta fraude serenum l Ebenda vv.
Seite 127 - Mallim n •) mori. Constantinus. Praescivi. Constantia. Nec mirum, quia tuo consensu, tuo permissu servandam Deo virginitatem devovi. Constantinus. Memini. Constantia. Nullis enim suppliciis umquam potero compelli, quin inviolatum custodiam sacramentum propositi. Constantinus.
Seite 164 - MILITES. Praescivimus; nullatenus ad deorum culturam potest flecti, nec terrore umquam potest frangi. SISINNIUS. Non ultra parcam. MILITES. Rectum. SISINNIUS. Capite illam sine miseratione et, trahentes cum crudelitate, 30 ducite ad lupanar sine honore. HIRENA. Non perducent. SISINNIUS. Quis prohibere poterit? 4. eccam = ecce + eam, lit., "behold her," ie, "here she is"; the usage is probably owed to Hrotsvita's reading of Terence (Bertini/Dronke 102 XII 1).
Seite 297 - Francorum transferri nobile regnum Ad claram gentem Saxonum, nomen habentem A saxo per duritiam mentis bene firmam, Filius Oddonis magni ducis et venerandi, 80.

Bibliografische Informationen