C. Cornelii Taciti opera omnia, Band 7 (Google eBook)

Frontcover
A. J. Valpy, 1821
0 Rezensionen
  

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Beliebte Passagen

Seite 3305 - ... sectantur ; magnaque et comitum aemulatio, quibus primus apud principem suum locus, et principum, cui plurimi et acerrimi comites. Haec dignitas, hae vires, magno semper electorum juvenum globo circumdari, in pace decus, in bello praesidium.
Seite 3306 - Si civitas in qua orti sunt longa pace et otio torpeat, plerique nobilium adolescentium petunt ultro eas nationes quae tum bellum aliquod gerunt, quia et ingrata genti quies, et facilius inter ancipitia clarescunt, magnumque comitatum non nisi vi belloque tueare.
Seite 3297 - Silentium per sacerdotes, quibus tum et coercendi jus est, imperatur. Mox rex vel princeps, prout aetas cuique, prout nobilitas, prout decus bellorum, prout facundia est, audiuntur, auctoritate suadendi magis quam jubendi potestate. Si displicuit sententia, fremitu aspernantur ; sin placuit, frameas concutiunt.
Seite 3627 - Agricola 15 amavimus, quidquid mirati sumus, manet mansurumque est in animis hominum, in aeternitate temporum fama rerum; nam multos veterum velut inglorios et ignobilis oblivio obruit: Agricola posteritati narratus et traditus superstes erit.
Seite 3331 - Liberti non multum supra servos sunt, raro aliquod momentum in domo, nunquam in civitate, exceptis dumtaxat iis gentibus quae regnantur. Ibi enim et super ingenuos et super nobiles ascendunt ; apud ceteros impares libertini libertatis argumentum sunt.
Seite 3757 - ... dubitent. Ego quantum ab illis, tantum ab Horatio dissentio, qui Lucilium fluere lutulentum et esse aliquid quod tollere possis, putat.
Seite 3733 - ... magna eloquentia, sicut flamma, materia alitur et motibus excitatur et urendo clarescit. eadem ratio in nostra quoque civitate antiquorum eloquentiam provexit. nam etsi horum quoque temporum oratores ea consecuti sunt, quae composita et quieta et beata...
Seite 3331 - Ceteris servis, non in nostrum morem descriptis per familiam ministeriis, utuntur. Suam quisque sedem, suos penates regit. Frumenti modum dominus, aut pecoris aut vestis, ut colono, injungit : et servus hactenus paret ; cetera domus officia uxor ac liberi exsequuntur.
Seite 3443 - Memoriam quoque ipsam cum voce perdidissemus, si tarn in nostra potestate esset oblivisci, quam tacere.
Seite 3546 - Felix praedo, iacet, terrarum vindice fato Raptus; sacratis totum spargenda per orbem Membra viri posuere adytis: Fortuna pepercit Manibus, et regni duravit ad ultima fatum. Nam sibi libertas umquam si redderet orbem, 25 Ludibrio servatus erat, non utile mundo Editus exemplum, terras tot posse sub uno Esse viro.

Bibliografische Informationen