Briefwechsel zwischen Leibniz und Christian Wolf

Cover
 

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 24 - ... ex particulis, ut sic dicam , exoritura essent. Methodus notiones vocum receptarum investigandi procedit ab exemplis, et habet aliquid simile cum derivatione hypotheseos ex phaenomenis.
Seite 27 - Videor enim mihi demonstrasse , originem essentiae rerum deberi intellectui divino, existentiam voluntati, ut adeo, ubi de existentia sermo est, semper tandem deveniendum sit ad Numinis nutum immediatum, ubi de essentia, quaestio proposita ultimo resolvatur in cognitionem ab intellectu divino ex intuitu perfectionum essentiae suae , nostro quidem concipiendi modo, haustam. Scilicet dum Deus contuitus est perfectiones suas siliique concepit modos omnes, quibus eas extra se repraesentare posset, et...
Seite 28 - ... nequeat. Veras igitur dum concipimus propositiones , cogitatio una ponit alteram ; falsas dum concipere conamur, una alteram tollit vel evertit. Quodsi de hypotheseos possibilitate solliciti non simus, sed unice ad nexum ejus cum thesi attendamus, propositiones, quas concipimus, erunt saltem hypothetice verae; quas concipere non possumus, hypothetice falsae.
Seite 20 - Varia enim notavi, ad quae quia non satis attendunt Viri alias magni (cum quibus ut me comparem nunquam mihi sumam) vel quia ipsis non vacavit, vel quia non libuit ad tam levia attendere, in varios incidunt errores, aut meditata sua non concinno satis ordine proponuntur, aut non sufficienter exponunt. Zu Recht bemerkt Gerhardt S. 9: "Wolff 's Absicht ging demnach dahin, die Erfindungen Anderer sich zu eigen zu machen und ihnen die Form zu geben, welche die Wissenschaft verlangt".
Seite 77 - Entelechia (ut jam dixil concentratur dynamice et monadice, in qua mechanismi fons et mechanic.orum repraesentatio est ; nam phaenomena ex Monadibus (quae solae sunt verae substantiae) resultant.
Seite 13 - Geometria et Mechanica longe ultra praesentem suae perfectionis statum. Circa Grammaticam rationalem, de qua agis §. 35 , monita habeo majoris longe momenti et utilitatis, quam quae autor de la Grammaire raisonée aut Dn. Lamy attulere.
Seite 9 - ... compositum ex caeruleo et flavo. Beatitudinem non puto dari posse in creatura, quae sit omnimoda votorum fruitio, sed potius veram creatae mentis beatitudinem consistere in non impedito progressu ad bona majora. Nec satis est animo contento et tranquillo frui, id enim etiam stupidorum est. Quod Deus omnia dirigat ad suam gloriam, idem est ac dirigere eum omnia ad summam rerum perfectionem , in eo enim vera gloria consistit, optime agere. Puniuntur non qui perfectionem rerum impediunt, id enim...
Seite 36 - Harmoniae praestabilitae prodesse, ut conferamus partes machinarum corporearum cum diversis animae ejusdem facultatibus ; revera tamen quaecunque in Anima universim concipere licet, ad duo possunt revocari : expressionem praesentis externorum status, Animae convenientem secundum corpus suum; et tendentiam ad novam expressionem , quae tendentiam corporum (seu rerum externarum) ad statum futurum repraesentat, verbo : perceptionem et percepturitionem.
Seite 9 - Mensch ist sonst alhier, LM Wolf, welcher in omni parte Matheseos, auch in Algebraicis, gar wol versiret ist, auch ein gut lateinisch concept machet; aber der Sprachen ist er noch nicht mächtig, wiewol er sich deren auch mit der Zeit bemächtigen wird.
Seite 24 - Neque angelos aliter concipiendos puto, nisi quod animorum et corporum vigore et subtilitate nos multis parasangis praecellunt, et fortasse ipsas transformationes suas aliqua ratione in potestate habent. Itaque apud me magna uniformitate naturae omnia ubique in magnis et parvis, visibilibus et invisibilibus, eodem modo (inut, soloque gradu magnitudinis et perfectionis variant.

Bibliografische Informationen