Lexikon zu den Schriften Cicero's mit Angabe sämtlicher Stellen, Teil 1,Band 1

Cover
G. Fischer, 1887
 

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 220 - Si omnia fato fiunt, omnia fiunt causa antecedente ; et, si adpetitus, illa etiam, quae adpetitum secuntur, ergo etiam adsensiones ; at, si causa adpetitus non est sita in nobis, ne ipse quidem adpetitus est in nostra potestate ; quod si ita est, ne illa quidem, quae adpetitu efficiuntur, sunt sita in nobis ; non sunt igitur neque adsensiones neque actiones in nostra potestate. Ex quo efficitur ut nee laudationes iustae sint, nee uituperationes, nee honores, nee supplicia ». Quod cum uitiosum sit,...
Seite 181 - Ut enim deorum animi sine oculis, sine auribus, sine lingua sentiunt inter se, quid quisque sentiat (ex quo fit, ut homines, etiam cum taciti optent quid aut voveant, non dubitent, quin di illud exaudiant), sic animi hominum, cum aut somno soluti vacant corpore aut mente permoti per se ipsi liberi incitati moventur, cernunt ea quae permixti cum corpore animi videre non possunt.
Seite 52 - ... si aut ad Fabium aut ad eum, qui tibi semper in ore est, Catonem, aut ad Pisonem aut ad Fannium aut ad Vennonium venias, quamquam ex his alius alio plus habet virium, tamen quid tarn exile quam isti omnes...
Seite 341 - Sunt autem bestiae quaedam, in quibus inest aliquid simile virtutis, ut in leonibus, ut in canibus, in equis, in quibus non corporum solum, ut in suibus, sed etiam animorum aliqua ex parte motus quosdam videnms.
Seite 347 - Itemque in lustranda colonia ab eo qui earn deduceret, et cum imperator exercitum, censor populum, lustraret, bonis nominibus, qui hostias ducerent, eligebantur. Quod idem in dilectu consules observant, ut primus miles fiat 103 bono nomine.
Seite 181 - Cum ergo est somno sevocatus animus a societate et a contagione corporis, tum meminit praeteritorum, praesentia cernit, futura praevidet ; iacet enim corpus dormientis ut mortui, viget autem et vivit animus. Quod multo magis faciet post mortem, cum omnino corpore excesserit. Itaque appropinquante morte multo est divinior. Nam et id ipsum vident, qui sunt morbo gravi et...
Seite 187 - ... humanus autem animus decerptus ex mente divina cum alio nullo nisi cum ipso deo, si hoc fas est dictu, comparan potest.
Seite 237 - Satis bene pascere." ,Quid tertium ?'"„Male pascere." ,Quid quartum?' „Arare." Et cum ille, qui quaesierat, dixisset: ,Quid fenerari?' tum Cato: „Quid hominem, inquit, occidere?
Seite 333 - Commune item l animantium omnium est coniunctionis adpetitus procreandi causa et cura quaedam eorum, quae procreata sint ; 2 sed inter hominem et beluam hoc maxime interest, quod haec tantum, quantum sensu movetur, ad id solum, quod adest quodque praesens est, se accommodat paulum admodum sentiens praeteritum aut futurum ; homo autem, quod rationis est particeps, per quam consequentia cernit, causas rerum videt earumque praegressus 3 et quasi antecessiones non ignorat...
Seite 27 - Graecis et litteris et doctoribus percipi non posset, sed meum semper iudicium fuit omnia nostros aut invenisse per se sapientius quam Graecos aut accepta ab illis fecisse meliora, quae quidem digna statuissent, in quibus 2 elaborarent.

Bibliografische Informationen