Die Kalendertafel der Pontifices

Cover
Weidmann, 1885 - 192 Seiten
 

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 11 - Posset agi lege necne, pauci quondam sciebant: fastos enim vulgo non habebant. Erant in magna potentia, qui consulebantur ; a quibus etiam dies tamquam a Chaldaeis petebatur.
Seite 42 - Ceterum, id quod haud discrepat, contumacia adversus contemnentes humilitatem suam nobiles certavit ; civile ius, repositum in penetralibus pontificum, evulgavit fastosque circa forum in albo proposuit, ut, quando lege agi posset, sciretur ; aedem Concordiae in area Vulcani summa invidia nobilium dedicavit ; coactusque consensu populi Cornelius Barbatus pontifex maximus verba praeire, cum more maiorum negaret nisi consulem aut imperatorem posse templum dedicare. Itaque ex auctoritate senatus latum...
Seite 8 - Flavius vovit aedem Concordiae, si populo reconciliasset ordines. Et cum ad id pecunia publice non decerneretur, ex multaticia faeneratoribus condemnatis aediculam aeream fecit in Graecostasi, quae tunc supra comitium erat, inciditque in tabella aerea factam eam aedem CCIIII annis post Capitolinam dedicatam.
Seite 5 - ... aedilibus fierique se pro tribu aedilem videret neque accipi nomen, quia scriptum faceret, tabulam posuisse et iurasse se scriptum non facturum. quem aliquanto ante desisse scriptum 3 facere arguit Macer Licinius tribunatu ante gesto triumviratibusque, nocturno altero, altero coloniae deducendae.
Seite 86 - Turpe etiam illud est, contentum esse id consequi quod imiteris. Nam rursus quid erat futurum, si nemo plus effecisset eo quem sequebatur? Nihil in poetis supra Livium Andronicum, nihil in historiis supra Pontificum annales haberemus ; ratibus adhuc navigaretur : non esset pictura, nisi quae lineas modo extremas umbrae, quam corpora in sole fecissent, circumscribe8 ret.
Seite 5 - Ex eo tempore in duas partes discessit civitas : aliud integer populus, fautor et cultor bonorum, aliud forensis factio tenebat ; donec Q.
Seite 7 - Caeci, cuius hortatu exceperat eos dies consultando adsidue sagaci ingenio promulgaveratque — , ut aedilis curulis crearetur cum Q. Anicio Praenestino, qui paucis ante annis hostis fuisset, praeteritis C. Poetelio et Domitio, quorum patres consules fuerant. Additum Flavio, ut simul et tribunus plebei esset, quo facto tanta indignatio exarsit, ut anulos abiectos in antiquissimis reperiatur annalibus.
Seite 5 - ... dedicaret. haud memorabilem rem per se, nisi documentum sit adversus superbiam nobilium plebeiae libertatis, referam. ad collegam aegrum visendi causa Flavius cum venisset, consensuque nobilium adulescentium, qui ibi adsidebant, adsurrectum ei non esset, curulem adferri sellam eo iussit ac sede honoris sui anxios invidia inimicos spectavit.
Seite 38 - Flavius, patre libertino natus, scriptum faciebat, isque in eo tempore aedili curuli apparebat, quo tempore aediles subrogantur, eumque 3 pro tribu aedilem curulem renuntiaverunt.

Bibliografische Informationen